Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
FRANCISCUS JACQUIER que eadem ratiocinatio instimi possit. Et certe principium rationis sufficientis reipsa omnes nitro concedere videntur, cum in omni casu, ni¬ hil admittamus sine ratione sufficiente. 45. Jacquier, Met. 1, c. 1, a. 11, 14 (Ente, § 11): Etenim si sumatur aliquod phaenomenum, atque inquiratur ratio suffìciens, cur fit, aut rationem illam deprehendemus, aut saltem demonstrare nunquam poterimus, nullam adesse: si au¬ tem exemplum nullum afferri possit, in quo nullam rationem adesse de- monstretur, affirmari non potest, principium rationis sufficientis expe- rientiae repugnare. 46. Jacquier, Met. 1, c. 11, a. 1, 16 (Ente, § 15): Ens dicitur id omne, quod existere potest, seu cui existentia non repu- gnat.(...). Ens fictum appellatur id, cui existentiam non repugnare ponimus, quam vis reverat repugnat, idque fit ex eo, quod non ad- vertamus contradictionem in fallace, et deceptrice notione laten- tem. 47. Jacquier, Met. 1, c. 11, a. 1, 19-20 (Ente, § 16): Essentia igitur definiri potest id, quod primum de ente conci¬ pitur, et in quo continetur ratio suffìciens, cur caetera vel actu insint, vel inesse possint; et haec essentiae notio est notionis Philosophorum conformis. Etenim Franciscus Suarez e Socie- tate Jesu Tom. I. Dist. 2. Sect. 4. «essentiam rei id esse», dicit, « quod est primum, ac radicale, et intimum principium omnium actio- num, et proprietatum, quae rei conveniunt;» et paulo post addit: 48. Jacquier, Met. 1, c. 11, a. 1, 20-21 (Ente, § 17): Quod existit, id est possibile: principium illud Scholasticorum verbis enuntiabimus: «Ab esse ad posse valet consequentia », seu quod perinde est: «Ab existentia adpossibilitatem valet consequentiam »: Sed non vi¬ ceversa: a posse ad esse valet consequentia. (...). Quare patet, 407