Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA quae tympani cavitas appellatur. In cavitatem tympani hiat tuba Eustachiana, quae est canalis longior partim osseus, partim cartilagi- neus, perpalatum protensus, communicans curn aere externo, qui ore, et naribus hauritur. In eamdem cavitatem hiant quoque orifìcia cel- lularum maistoidearum, et fenestrae duae; ovalis, quam tegit stapes, et rotunda, quae tenui membrana tegitur. Jam conside- ravimus meatum auditorium, et cavitatem tympani; contem- planda super est spelunca alia, ut dicunt, quae ossis petrosi cavi- tates continet, et labyrinthus vocatur. Media labyrinthi cavitas ap¬ pellatur vestibulum, ad quod ducit fenestra ovalis. Ad cavitates la¬ byrinthi pertinet etiam cochlea, cui opponuntur tres canales semi- circulares dicti: illi autem canales per quinque foraminula hiant in vestibulum. Maxime autem considerali debet admirabilis cochleae structura, hoc nomine appellata, eo quod cochleae figuram imi- tetur, in varios gyros, sinusque inflexa; hujus quidem spirae ini- tio latiores sunt, et ampliores, deinde vero sensim contrahun- tur. Huic autem ossi lege admirabili contorto subtiliores, atque molliores nervorum fìbrae a septimo pari diffusae superex- stensae conspiciuntur. Ad labyrithum quoque referre potest processus mastoideus, qui cellulas plurimas intus continet; quarum quidem cellularum benefìcio sonus admodum multi- plicatur. Tandem ultima cavitas est aquae ductus Fallopii, qui est canalis longior e labyrintho protensus in osse petroso in- sculptus, nervum acusticum, seu auditorium continens. Ner- vus autem ille in duos ramos dividitur, et mollem scilicet, et durum; mollis per labyrinthum distribuitur, durior autem per varios ramulos tendit ad tympanum, aurem externam, aliasque vicinas partes. Ex his licet brevius explicatis jam intelligere est, qua ra- tione in nobis excitetur sensatio soni. Sonus, qui in aere externo prò duci- tur, in auriculam incidit, et concham ingreditur; unde in meatum audi¬ torium defertur; hinc transmittitur in tympani membranam, quae sic concussa ad modum aeris incidentis contremiscere incipit. Hujus mem- branae fremitus communicatur aeri in tympani cavitate contento, qui per Tubam Eustachianam illue advenit, atque in eodem aere pulsus exci- tantur. Hic motus perfenestras propagatur ad fibrillas nerveas, quae in- ternas supetficies vestibuli, et trium canalium semicircularium vestiunt, 402