Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA in. His de elasticitate generatim explicatis, jam de fluidis elasticis pauca adjungemus. (...) Fluidorum elasticorum pressionem dumtaxat considerabimus; illorum enim motum accurate explicare res est diffìcilior, et ad explicandas aeris proprietas nullius fere utilitatis. 25. Jacquier, Phys. 11, s. 1, c. 11, a. 111, 77 (Fluidi elastici, §§ 31-33): in. Quidquid minimas aeris particulas ita commovere valet, ut mo¬ tum tremulum admittant, id sonum producent. Duo autem potissimum considerabimus sonorum genera. Primum est eorum qui a corpore tremu¬ lo oriuntur, cujusmodi sunt chordarum, campanarumque soni. Alterum vero sonorum genus eorum est, qui inflatis instrumentis prò du- cuntur, sic tibiae, fìstulae, aliaque id genus instrumenta ore in¬ filata tinniunt. 26. Jacquier, Phys. 11, s. 1, c. 11, a. ni, 88-89 (Fluidi elastici, §§ 35- 40): vii. Duplicem jam consideravimus instrumentorum spe¬ ciem; at praetermitendum non est vocis instrumentum, quod ad utrumque instrumentorum genus pertinere videtur. Precla¬ rissima referemus experimenta, quae paucis ab hinc annis de ani- malium voce habuit vir clariss. D. Ferrein. Ex Anatome notum est, tracheam, sive asperam arteriam esse canalem, qui propefauces per anteriora colli ad pectus descendit, et in multos ramos, branchia ap- pellatos, per universam pulmonum substantiam disseminatur, ut omnibus eorum cellulis, aut vesiculis possit aerem suppedi- tare; hujus canalis caput, quod laryngem vocant, media rimula per- tusum est, quae rimula glottis dicitur, et sistulae peristomium imitatur. Circumglottidis labia conspiciunturfibrae tendinosae, quas chordas vo- cales ob illarum officium appellare laudato viro placuit. (...) His po- sitis, totum vocis artificium ita explicatur. Dum aer e pulmonibus per tracheam ejicitur, glottidis fibrillas vellicat, motuque tremulo agitat. Illae autem fibrillae, prò tonorum varietate, majoris, vel minoris tensio- nis capaces sunt, atque ad illam tensionis varietatem producendam la- ryngis cartilaginibus aptatos musculos deprehendit D. Ferrein. Ex his 400