Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
FRANCIS CUSJACQ UIER dem si pori ex parte convexafiant amplioresjam materia subtilis, quae formam quamlibet induere potest, eosdem poros statim jacilius occupa- bit, ac proinde corpus in statu compressionis manebit. 22. Jacquier, Phys. n, s. i, c. n, a. i, 54 (Fluidi elastici, § 6): Quod spectat Malebranchii vorticulos, tale figmentum haudfirmiori nititurfundamento, quam magnorum vorticum hypothesis jam antea profligata. Praeterea si vorticuli illi per intimas corporum om¬ nium cellulas sint disseminati, corpora omnia debent esse elastica. 23. Jacquier, Phys. 11, s. 1, c. 11, a. 1, 54 (Fluidi elastici, § 7): Elasticitatis causam ex attractionemprobabilius repetunt Newtonia¬ ni. Si corpus aliquodpercutiatiur, vel comprimatur, ita ut moleculae e lo- cis suis dimoveantur, non tamen ultra attractionis limites excurrant, ces¬ sante vi extrinseca, mutua attrazione adpristinum statum redire debent moleculae. Si autem Newtonianos quis interrogaverit, cur attrac- tio mutua in certis dumtaxat corporibus elasticitatem produ¬ cati id fieri reponent ob diversam molecularum naturarti, va- riumque illarum ordinem, ac proinde et variam attractionem. Hinc si corpus fuerit compositum ex moleculis heterogeneis, quae diversam habeant figuram, diversaque polleant vi attrac- tiva, exclusis e tota corporis massa certis particulis, aliisve sub- stitutis, jam alia diversae naturae orietur massa. Ita si lamella calybea liquefiat, hoc est, si in datam calybis massam, et inter varias illius moleculas aliud molecularum systema intrudatur ex ignis aerisque particulis compositum; debiliorfiet, atque etiam omnino evanescere poterit vis elastica. 24. Jacquier, Phys. 11, s. 1, c. 11, a. 1, 55 (Fluidi elastici, § 8): Quamquam haec explicatio, universalis attractionis lege inni- xa videatur; eam tamen nimis vagam esse, et ad dare explican- dos elasticitatis effectus superfluam, ingenue fatemur. Id ergo studiosis adolescentibus assidue inculcandum, ut de ignotis ejfectuum causis dubitare discant;praecipites enim opiniones, et ejfectuum explica- tiones non satis determinatae, Physices progressum maxime retardant. 399