Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA areas scilicet circa suos planetas, et circa solem ipsum descri- bunt temporibus proportionales. 9. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 1, 51 (Attrazione, §§ 9-10): hanc autem ratiocinationem quae non satis firma fortasse vide- bitur, confirmant errores in Saturni Jovisque motibus ex mutua il- lorum actione oriundi. Pro varia planetarum illorum distantia a sole et a se invicem, prò diversa illorum mutua et respectu solis positione, multae in illorum motibus observantur inaequalitates quae nulli alteri causae quam mutuae attractioni tribui possunt. 10. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 1, 54 (Attrazione, § 13): Itaque attractionem universalem demonstrant phenomena caelestia atque terrestria, ita ut hanc naturae legem in dubium vocare non possit ingenus philosophus;(...). 11. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 1, 56-57 (Attrazione, § 11): Ex illa mutua attractione sequeretur universi sitematis pla- netarii confusio; Si enim planetae se mutuo attrahant, progressu tem- poris in se mutuo praecipites ruere debent atque tandem in eamdem cum sole massam coalescere. Ergo etc. Resp. Nego. Ant. cujus probatio tota facile evanescit, si attendamus planetas duabus viribus urgeri, una secundum directionem tangentis, altera autem centripeta. (...) Stellae fixae eamdem perpetuo a se invicem distantiam servant, suisque locis immotae manent; Iis ergo nullus impressus est motus ac proinde sola remaneret vis centripeta quae stellae fixae in unum tandem coirent globum. Itaque sic argumentari licet: universam mundi compagem perturbaret attractio illa qua stellae fixae in se mutuo tenderent atque in unicam tandem coalescerent massam, atque etc. ergo etc. 12. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 1, 57 (Attrazione, § 12): Praeterea certissimum est, stellas esse totidem solem proprio lumine fulgentes, circa quos probabilissimum est revolvi non secus ac circa solem 394