Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
FRAN CISC US JACQUIER nempe; ignota tamen est causa remota, sive causa gravitatis. Quare ut plurimum sistendum est in causis proximis, nec remotiores causae afferri debent, nisifuerint perspicue cognitae; inde autem fit, ut in rebus physicis multa confusio persaepe oriatur. Quae cum ita sint, jam evidens est, in Physica theoretica confìdenter ostentandas non esse causas ultimas, sed satis esse proximas, vel remotas, quae dare innotescere possunt; et quidem ulterior co- gnitio exiguae admodum esse utilitatis. Si enim descensus le- ges demonstraverit Physicus, si effectus gravitatis aestimare, et ad calculum revocare novit, eadem in humanam societatem re- dundat utilitas, etiamsi gravitatis causa nos lateat. (...)• iugula prima. Effectuum naturalium causae non plures sunt admittenda, quam quae ac vera sunt, ac effectibus explicandis sufficiunt. 2. Jacquier, Phys. i, s. i, c. i, a. i, § i, 14 (Moto, § 25): 1. Vis inertiae dicitur illa proprietas, qua corpora statum suum, vel motus, vel quietis perpetuo tueri conantur. Hujus defìnitioni partes singulas explicabimus. Non solum corpora statum suum quietis perpetuo servant, seclusis viribus quibuslibet impressis, quod quidem a nemine in dubium vocatur, sed edam seclusis omni¬ bus impedimenris, statum motus perpetuo retinent, hoc est, si corpus moventur, moveri perget in mfmitum eadem semper ve¬ locitate, et in linea recta, nisi causa aliqua corporis directionem, et velocitatem turbaverit. Vim illam in corporibus non sentimus, nisi illorum statum mutare conemur; ille autem conatus ad mutan- dum corporis alicujus statum dicitur actio; at conatus, quo corpus ali- quod status mutationi resistit, vocatur resistentia, vel reactio. 3. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 1, a. 1, 18-19 (Moto, §§ 28-31): At si navigii motus subito sistatur, homines stantes in navis antrorsum praecipites ruent, quod facile experiri quisque potest stans in cursu celer¬ rime delato cujus motus statim sistitur, is enim inpartem currus anterio- rem sese raptum sentiet. Si vas aquaeplenum in tabula aliqua collocetur et vi satis magna impellatur, aqua in vase sub initio motus versus partes motui vasis contraria tendere videbitur, non quod revera talis motus 391