Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
LORENZO ALTIERI lo Astronomus, ac Geographus illud illustraverit, ac auxerit. Ip- sum ante Ptolomeum Graeci, Chaldaei, ac Arabes colerunt, post Ptolomeum autem omnes Philosophi amplexi sunt. In hac hypothesi (fìg. 6) terra in centro universi quiescit itnmobilis: Terram ambit aquam, postea aer, deinde ignis sphaera. Sequunturplanetae hoc ordine: Luna, Mercurius, Venus, Sol, Mars,Juppiter, Saturnus, quorum singuli proprium habent coelum solidum fìxumque. 2. Altieri iii, c. iv, §§ 124-127, 37-39 (Astronomia, §§ 12-13): Planetas consequitur coelum fixarum, deinde duo coeli cristallini, ac tandem coelum dictum primum mobile, ultra quod agnoscunt Peripate¬ tici Empyreum, sive Beatorum domicilium. 125. Primum mobilepernicissimo motu ab oriente in occasum 24 ho- rarum spatio delatum omnibus inferìoribus sphaeris diurnum motum impertit, eas secum abripiens. Interim vero singulae sphaere proprio motu periodico planetas ex occasu in ortum transferunt. Quia verojuxta Ptolomaicosfixae nunc in orientem, nunc in occidentem per arcum gradum 2, ac minutorum 20 ferri videntur, quem motum li- brationis appellante hinc motum hujuscemodi a primo crystallino, sive a non sphaera oriri ajunt, quae suo circuitu fìxas ad puncta occasus, ac ortus cogit mutare. Decima vero sphaera, sive crystallinus secundus a polo ad polum revolvitur alternatim, propterea fixis motum trepidationis communicat, idest motum, quo fixae per arcum minutorum 24 primo ad boream, deinde ad austrum inclinant. (...) 127. Tandem si in eccentrica planetae orbita AEFG (fìg. 8) in- fertur concipiatur epycyclus, idest orbiculus AB CD, circa cujus centrum S revolvatur pianeta, dum a puncto D procedit ad C, ac B in signa consequentia, apparebis directus: dum a puncto B ascendit versus L, concurret arcus ascensus cum visuale IL, adeoque stationarius apparebit: dum tendit ab L versus M, mo- vebitur in signa antecedenza, sive erit retrogradus. 3. Altieri hi, c. iv, prop. 11, 51-55 (Astronomia, § 26): Possunt Copernicani Sacrae Scripturae testimonia motui telluris, ac Solis quieti adversantia facile negotio explicare. 353