Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/321

DISSERTAZIONE SOPRA L’ESSERE SUPREMO nes, tamque omnia inter se connexa, et apta viderit neget in his ullam inesse rationem, eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur nullo consilio assequi possumus?» ed altrove «Cum videmus speciem primum [72] candoremque coeli; deinde conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non possumus; tum vicissitudines dierum, atque noc- tium, commutationesque temporum quadripartitas, ad maturi[tajtem frugum, et ad temperationem corporum aptas; eorumque omnium mode- ratorem, et ducem Solem; Lunamque accretione, et diminutione luminis, quasi fastorum notantem, et significantem dies; tum in eodem orbe in XII. partes distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantes, disparibus interse motibus; nocturnamque coeliformam undi- que sideribus ornatam; tum globum terrae eminentem e mari,fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem, et cul- tum: quarum altera, quam nos incolimus, sub axeposita ad stellas sep- tem unde Horrifer Aquilonis stridor gelidas molitur nives: altera Australis, ignota nobis, quam vocant Graeci àvrix&cov coeteras partes incultas, quod aut \t$\ frigore rigeant, aut urantur calore: hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Coelum nitescere, arbores frondescere, Vites letificae pampinis pubescere, Rami baccarum ubertate incurvescere, Segetes largiri fruges, florere omnia, Fontes scatere, herbis prata convestirier tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda; hominem- que ipsum, quasi contemplatorem coeli, ac deorum, ipsorumque culto- rem; atque hominis utilitati agros omnes, et maria parentia. Haec igitur, et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubita- 345