Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/80


DEL PETRARCA. lxxxi

Christophori Landini Epitaphium Francisci

Petrarchæ Poetæ Fiorentini.


Quantum Pindarico vix debet Græcia plectro,
     Et quantum Latia vix tibi, Flacce, lyra;
Tantum Etrusca pie concessit Musa Petrarchæ,
     Quo celebri fama Laura pudica viret.


Aliud ejusdem Landini.


Cantasti patrio Tyrrhena poemata versa:
     Cantasti Latio Punica bella pede.
Hinc te fronde sua Phœbus, Petrarcha, coronat:
     Hinc vates Fesula doctus in urbe vires.


Paullus Jovius in Elogiis Virurum

literis illustrium


FRanciscus Petrarcha eodem cive magistroque suo Danthe, Etruscæ linguæ facultatem constitutam plane, & certis adornatam numeris flagranter excepit, tanta ingenii solertia duriora molliendo, & singulari suavitate variis modis flectendo numeros, ut enatam dudum, & vix dum flores ostendentem eloquentiam, ingenti cultura ad absolutæ maturitais fructum, summumque ideo exactæ eleantiæ fastigium perduxerit: eamque laudem sit consecutus, ut in ea poesis genere amatorioque præsertim, castitate, candore, dulcetudine, nobilium poetarum & primus & ultimus, sanis a scribendo deterritis, existimetur. Sed tanti viri judicium illudens fortuna graviter fefellit, quum hæc æternæ felicitatis spiritum habitura, tamquam temporaria despiceretnota, ut ex Latina 1

Afri-

  1. Quanto s’inganni il Giovio in credere essersi in ciò ingannato il Petrarca, si può facilmente vedere nella Vita scritta dal