Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
lxxiv | DONAZIONE |
be, quod in memoriam hominorum non est, jamdiu inter Christianos fuisse, vel esse philosophum moralem, & poetam qui possit eidem comparari; acceptetur oblatio sua secumdum formam infrascriptæ Cedulæ, scriptæ manu sua: & ex nunc sit captum quod possit expendi de Monte prodomo, & habitatione sua in vita ejus per modum offictus sicut videbitur Dominio, Consiliariis, & Capitibus, vel majori parti: cum Procuratores Ecclesiæ S. Marci offerant facere expensas necessarias pro loco ubi debuerint reponi & conservari libri sui. Et est capta per VI. Consiliarios, tria Capita de xl. & ultra duas partes Majoris Consilii. Tenor autem dictæ Cedulæ talis est:
Cupit Franciscus Beatum Marcum Evangelistam, si Christo & sibi sit placitum, heredem habere nescio quot libellorum quos nunc habet, vel est forsitan habiturus; hac lege quod libri non vendantur, neque quomodolibet distrahantur; sed in loco aliquo ah hoc deputando qui sit tutus1 ab incendiis, atque imbribus ad sui ipsum honorem, & sui memoriam, nec non ad ingeniosorum, & nobiliorum Civitatis illius quos contingent in talibus delectari, consolationem qualemqualem, & commodum perpetuo conservantur. Neque appetit hoc, quod libri vel valde multi, vel valde pretio, sint; sed sub hac spe quod postea de tempore in tempus & illa gloriosa Civitas alio superaddet e publico, & privatim nobiles, atque amantes patriæ cives, vel forte
- ↑ E il Tommas. Petr. Red. p. 71.