Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/70


DEL PETRARCA. lxxi

nomorum facile principem, dictum ab Horologio, propter illud admirandum Planetarii opus eo confectum, quod vulgus ignarum Horologium esse arbitratur. Cui lego quinquaginta ducatos auri pro emendo sibi unum parvum anulum digito gestandum in memoriam mei. De facultatibus autem domesticis sic ordino. Bartholomæo de Senis, qui dicitur Pancaldus, viginti ducatos, quos non ludat. Zilio de Florentia, domicello meo, supra salarium suum siquid sibi debetur, viginti ducatos. Et, si haberem plures, aut alios plures, paucioresve domicellos, supra salarium suum, pro quolibet florenos, seu ducatos x. famulis duos; pro quolibet coco duos. Et, si isti, vel amici obiissent, vel domicelli, seu famuli obiissent priusquam moriar, quod eis legabam, volo, ut redeat ad heredem meum. Omnium sane bonorum meorum mobilium, & immobilium, quæ habeo & habiturus sum, ubicumque sunt vel erunt, universalem heredem insituo Franciscum de Brossano, filium q.d. Amicoli de Brossano, civem Mediolani, portæ Vercellinæ. Et ipsum rogo, non solum ut heredem, sed ut filium carissimum, ut pecuniam quamcumque, sive sit plurima, sive sit minima, (quia magna utique non erit) meis rebus invenerit, dividat in duas partes, & unam sibi habeat, alteram numeret cui scit me velle, & de ea fiat, quod etiam me velle scit. Duo, antequam finiam hanc scripturam, addenda sunt; unum, quod modicum illud terræ quod habeo ultra montes in comitatu Ve-