Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/69

lxx TESTAMENTO

quium1 perpetuum Presbyterorum, ut ipse Presbyter Joannes, & alii orent (si eis placeat) Christum & B. Virginem pro me. D. Joanni de Certaldo, seu Boccatio, (verecunde admodum tanto viro tam medicum lego) quinquantaginta florenos auri de Florentia, pro una veste hiemali, ad studium, lucubrationesque nocturnas. Magistro Thomæ Bambasiæ de Ferraria lego Lautum meum bonum, ut eum sonet non pro vanitate sæculi fugacis, sed ad laudem Dei æterni. Prædicti autem amici mei de parvitate hujusmodi legatorum non me accusent, sed fortunam: siquid est fortuna. Et propter hunc respectum distuli ad ultimum, quem primum esse decuit, magistrum Joannem de Dundis, physicum, astro-


nomo-
  1. Jacopo Filippo Tommasini nel suo libro intitolato Petrarcha Redivivus, a carte 147. così dice: Librorum quoque suorum aliqua parte eamdem (cioè la Cattedrale di Padova) heredem scripsit; in cujus Sacrario Breviarium suum, purpura coopertum, posterorum usui inservire voluit, e dopo avere addotte le parole del Testamento soggiugne immediatamente: Mansit ibi: (cioè quel Breviario ch’oggidì in Padova da molti curiosi forestieri in vano si cerca) usque ad Carolis S. Bonifacii, Patavini Canonici, tempora; qui illud, dono impetratum, secum Romam detulit: ubi cum vivere desiisset, una cum ejus supellectile a Camera Apostolica auctioni subjectum transiit in Gregorii Montagnanæ possessionem: apud quem illud non raro viait V. C. Laurentius Pgnorius, Canonicus Tarvisinus, aliique viri præstantes.