Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/62


lxiii

TESTAMENTO


DI M.


FRANCESCO PETRARCA


Tratto da’ Comentarj d’Aldo il Giovane

sopra il III. libro degli

Officj di Cicerone cap. X.


S

Æpe de eo mecum cogitans de quo nemo nimis, pauci satis cogitant, de novissimis scilicet, ac de morte; quæ cogitatio neque saperflua esse potest, neque nimium festina, cum & mors omnibus certa sit, & hora mortis incerta; utile, & honestum credo, antequam me mors impediat; quia mors ipsa, quæ per varios, & ambiguos rerum casus semper nobis impendet, propter vitæ brevitatem procul esse non potest; nunc Dei gratia, dum corpore simul, atque animo sanus sum, de me ipso, ac de rebus meis testando disponere quamvis (ut verum fatear) tam parvæ res sunt meaæ, ut de ipsis quodam modo pudeat me testari: sed divitum, atque inopum curæ de rebus (licet imparibus) pares sunt. Volo igitur hanc meam voluntatem ordinare, ac scriptis committere, & propter quandam honestatem, & ob id maxime, ne de huis modi rebuslis meis, propter meam incuriositatem, post meum obitum litigetur. In primis animam meam peccatricem, sed Divinam misericordiam implerantem, & de illa