Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/51

lii VITA

Regna tenes Electa Dei tam nomine, quam re,
Sic quoque perpetuum dabit hic tibi nomen honestas
Musarum celebranda choris, pietasque suprema,
Majestasque animi, primisque incœpta sub annis
Corpore tam eximio nullam intermissa per horam
Tempus ad extremum vitæ, notissima claræ
Cura pudicitiæ, facie miranda sub illa.
Jam brevis innocuæ præsens tibi vita peracta
Efficit ut populo maneas narranda futuro,
Æternum veneranda bonis, mihi flendaque semper.
Nec quia contigerit quicquam tibi triste, dolemus,
Sed quia me, fratremque, parens dulcissima, fessos
Pythagoræ in bivio, et rerum sub turbine linquis.
Tu tamen instabilem, felix o transfuga, mundum
Non sine ma fugies, nec stabis sola sepulcro.
Egregiam mater sequitur fortuna relictæ
Spesque domus, et cuncta animi solatia nostri.
Ipse ego jam saxo video mihi pressus eodem.
Hæc modo pauca quidem pectus testantia mæstum
Dicta velim, sed plura alias; cunctosque per annos
Hac tua, fida parens, resonabit gloria lingua: