Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
DEL PETRARCA. | xxxvii |
Illustri Viro D. Francisco Petrarca Laureato.
Romulei cinuere duces, hoc suscipe gratum
Damis opus, vulgo quo numquam doctius ullit
Ante reor simili compactum carmine sæclis.
5Nec tibi sit durum versus vidisse postæ
Exsulis, ex patrio tantum sermone sonoros,
Frondibus ac nullis redimiti crimine iniquæ
Fortunæ. Hoc etenim exsilium potuisse futuris
Quid metrum vulgare queat monstrare modernum
10Causa fuit vati; non quod persæpe frementes
Invidia dixere truces, quod nescius olim
Egerit hoc auctor. novisti forsan & ipse,
Traxerit ut juvenem Phœbus per celsa nivosi
Cyprheos, mediosque sinus, tacitosque recessus
15Naturæ, cælique vias, terræque, marisque,
Aonios fontes, Parnassi culmen, & antra
Julia, Pariseos dudum, extremosque Britannos,
Hinc illi egregium sacro moderamine virtus
Theologi, Vatisque dedit, simul atque Sophia
20Agnomen, factusque est magna gloria gentis
Altera Florigenum, meritis tamen improba lauris
Mors properata nimis vetuit vincire capillos.
Insuper & coram si nudas ire Camænas
Forte putas primo intuitu; si claustra Plutonis
25Mente quidem reseres, amnem, momtemq; superbum
Atque Jovis solium sacris vestirior umbris
Sublimes sensus cernes, & vertice Nisæ
Plectra movere Dei Musas, ac ordine miro
Cuncta trahi, divesque libens, Erit alter ab illo
30Quem laudas, meritoq; colis per sæcula, Dantes,
Quem genuit grandis vatum Florentia mater,
Et veneratur ovans, nomen celebrisque per urbes
Ingentes fert grande suum, duce nomine nati,