Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
[3470] 27 APRILE 1637. 69
dicis et cum eo in posterum tractare vetas, candide quidem agis; sed crede mihi (nisi ipse
Galilaeo transcrìpseris quid sit actum) nullum bine metuendum discrìmen. Posterius illud spondeo non futurum ; prius nullum infert praeiudicium. Quicquid Morinus D. Galilaeo invideat, quicquid circa lunam moliatur, nihil unquam apud nos obtinebit; et ut semel scias quae sit apud Illustrissimos Ordìnes D. Galìlaei existimatio, ego et Kob. Reaìius bucusque rem perduxiraus, ut si vel centum alii cum eadem aut simili inventione prodi- rent, Nobilissimus vir me quasi successorem sibi consti tuit, ut minutas hallucinationes, quae adhuc invento adhaerere possent, successu temporis emendarem, de quo nullatenus despero. Vides ergo, optime Deodate, nullum esse metuendum D. Galilaeo damnum ex eo quod inventi© eius iam pluribus innotuerit.
Conquereris porro, quod a quinque mensibus nullum signum extiterit honorificae
receptionis inventi Galilaeani et debitae gratitudinis. Illud negociis D. Realii et Illustrissi- morum Ordinum in bis bellorum tumultibus adscribendum, non neglectui aut contemptui offerentis. Ego operam sat strenuam navavi, ut citius ei responderetur; sed quid solus possum? Veli m igi tur per te Nobili viro significari, omnia recte se babitura et praeclare Illustrissimos Ordines eius labores remuneraturos, idque quam primum, quia D. Realius Hagam profectus est ut negotium absolvat. Haec peto ut etiam Illustrissimo Grotio si- gnifices, et Excellentiam suara roges ne spem deponat aut male de me ominetur, Mersenni aut Morini causa aut ob hanc Illustrissimorum Ordinum tarditatem. Ab iis enìm nihil metuendum; de hac Illustrissimus ipse vir multo certius quam ego potest indicare, ob
rationes status nostri penitus sibi perspectas.
De Morino, ut hoc adhuc addam, quominus sis sollicitus, habe utriusque nostrum verba, tam ex literis meis quam ex eius responsione. Ego sic scripsi : Galilaeus inventum suum nondum exhibuit, sed tantum ad Illustrissimos Ordines scripsit, se per motus lovia- lium, beneficio telescopii observatos, longitudines locorum velie inquirere; ubi requisita omnia nobis transmiserit, ad coelum ea probabimus, et, si bona sint, totam inventionem faciemus publici iuris. Ipse respondit hoc modo : Pergratum mihi fecisti, quod me de Ga- lilaei inventione certum reddideris : peropto ut illi quam mihi longitudinum praxis suc- cedat febcius, ipseque loviales satellites super terra marique facile observabiles praestet, ac illorum tabulas ad eam perducat praecisionem vir ille inter mathematicos celeberrimus,
ut saltem singulis diebus errores ad plures gradus integros observando non deprehendan-
tur, quod contingebat DD. de Peirese et Gauterio'^^ Priori Yallettae, dum anno 1607 (sic) in tabulis similibus condendis mea opera utebantur prò calculo, unde a proposito desistere coacti fuere. Haec sunt ipsissima nostra verba, quae utrum inventioni D. Galilaei obesse queant, facile dispicies. Interim vale, Nobilissime vir et amicissime, praestantissimoque D. Galilaeo quam pri- mum scribe, ne de Illustrissimorum Dominorum Ordinum propensissima erga eum bene- volentia ullatenus desperet. Scribe quoque ad Nob. Galilaeum, Elzevirios daturos operam ut liber eius de motu correcte et nitide excudatur. Vidi primi folli specimen, sane per quam pulchrum. Lett. 3470. 103. utrum intentionì D. Galilaei — (*) Giuseppe Gaultier.