Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
[3469-3470]
— 27 APEILE 1637.
- .
GLI STATI GENERALI DELLE PROVINCIE UNITE DEI PAESI BASSI alla CAMERA DELLA COMPAGNIA DELLE INDIE ORIENTALI in Amsterdam. L'Aja, 25 aprile 1637. Cfr. Voi. XIX, Doc. XLII, h, 3). . MARTINO ORTENSIO ad ELIA DIODATI [in Parigi]. Amsterdam, 27 aprile 1637. Dal Tomo III, pag. 435-438 dell'edizione citata nell'informazione premessa al n.» 1201. Amsterdam, 27 Aprile 1637. Gaudeo, vir doctissime, literas meas kal. Februari datas ^^^ tandem ad te pervenisse ; sed doleo tantum te ofiPendisse ('^^, quod Mersenno et Morino innotuerit Domini Galilaei propositum. Itaqiie studebo me purgare, et ad difficultates, quas obiicis, respondere. Quantum ad me attinet, optassem rem totam potuisse occultam manere, donec nobilis Galileus requisita omnia exhibuisset et ab Illustrissimis Ordinibus debitam habuisset re- munerationem. Verum non potuit illud, divulgata ipsius intentione, ullatenus obtineri. Ubi enim facta fuit a Nob. Realio literarum Domini Galilaei oblatio, non Illustrissimi Ordines modo, verum plurimi alii Hagae magnates, amici Domini Realii, inventi arcanum
voluerunt sibi aperiri, et ille, me inscio, multis totum negotium communicavit. Inter alios,
quibus facta fuit inventi detectio, erat Nobilis Hugenius^^^, Illustrissimi Principis Auriaci^*^ secretarius, qui Domini Galilaei propositum epigrammate prosequutus est; hoc post ad Clarissimum Barleum^^^ missum; cumque Leidam pauco interlapso tempore venirem, Cla- rissimus Golius ^^^ non modo inventi Galilaeani, sed et modi observandi loviales, fecit men- tionem, deprehendique etiam studiosis quibusdam hunc innotuisse. Sequuta fuit Becmanni ^^ ad me epistola, qua rogavit ut (quia inter Commissarios delectus fuerat) Galilaeanum inventum sibi penitus communicaretur : quod antequam perfìcio, ecce literae a Morino advolant, Mersenno per Becmannum indicatum esse quod Nob. Galilaeus inventionem lon- gitudinis moliatur, eamque iam oblatam fuisse Illustrissimis Ordinibus; petit simul Mo-
rinus ut prò amicitia nostra de rumore a Becmanno excitato facerem eum certiorem. Ego,
considerans hanc famam per totam Holandiam iam diffusam (pluries enim eius conscii iam me compellarant) facileque inde Lutetiam usque penetraturam, scripsi Morino, in- ventum Domini Galilaei niti observationi lovialium, nec quidquam praeterea. Haec tota culpa mea est: fateor autem melius futurum fuisse et auctore Galilaeo dignius, si nihil istorum, antequam remunerationem obtinuisset, potuisset divulgare Verum vos ipsi quo- dammodo fuistis in caussa, cur tam leviter hoc inventum innotuerit: numquam uUibi in Cfr. n.o 3428. ^2^ Cfr. n.o 3449. <^i Costantino Huygens. <*) Federico Enrico d'Obangb. <^) Gaspare Barlaeus (van Baerle), <^^ Iacopo Golius (Gool). <^' Isacco Beekmann,