Pagina:Le opere di Galileo Galilei XVII.djvu/20

[3421-3422] 26 — 27 gennaio 1637. 21


Adventante vere tendet in Italiam Borelius1 noster, huius civitatis Syndicus, ad Serenissimam Venetorum Rempublicam legatus. Iste vir magnus quoque istarum rerum fautor est, et per ipsius forte in Italiam adventum amplius experieris, quam grata fuerit Illustrissimis Ordinibus nostris tua oblatio. Sed interim, quantum te orare possum, Nobilissime Galilee, matura observationum et tabularum tuarum nobiscum communicationem; ut, quia in tam incerto aetatis statu versaris, nos, si quid tibi humanitus accidat, tam utili ac nobili invento minime frustremur. Praemium laborum tuorum admodum illustre ne dubita quin Habiturus sis, modo ulla ratione indicare queamus inventum esse praxi idoneum, vel in sola terra. Iudicium vero nostrum non aliud crede fore, quam sincerissimum et omni livore ac malignitate prorsus vacuum.

Haec fere sunt, quae circa hoc negotium Nob. Dominationi V. habebam rescribenda; quae si tardius putes prodire quam expectaveras, velini existimes non culpa mea id factum, sed quia detentus spe responsi Nob. Realii, qui tamen ob impedimenta summa hactenus nequivit respondere, quod et emendaturum se promisit. Interim Deum Optimum Maximum rogo, ut Dominationem V. diu adhuc incolumem servet, et in publicum bonum prospera patiatur frui valetudine. Vale.


3422*.

ALESSANDRO NINCI a [GALILEO in Arcetri].

S. Maria a Campoli, 27 gennaio 1637.


Bibl. Naz. Fir. Appendice ai Mss. Gal., Filza Favaro A, car. 144. — Autografa.

Molto Ill.re et Ecc.mo Sig.r mio P.ron Col.mo

Se io per la mia naturale stolideza non intesi male il desiderio di V. S., devo mandarli la notula di quanto ho speso per lei da li 2 di Dicembre prossimo in qua, e così andare seguitando; che è l’infrascritta, in fino all’infrascritto giorno:

Per n.° 300 fascine, in più volte.......................... £ 16.
Per staia sei di farina, con poliza e vettura......... £ 36. 13. 4.
Per n.° 35 pali con vettura.................................. £ 3.
Per due paia di galline......................................... £ 3. 10.
Per una catasta di legne grosse........................... £ 31.
Per un paio di capponi........................................ £ 4. 3. 4.
Per lib. 54 di lardo............................................... £ 11.

105. patiatur fieri valetudine

  1. Guglielmo Borrel.