Pagina:Le opere di Galileo Galilei XVII.djvu/19

20 26 gennaio 1637. [3421]


Circa motum Iovialium visum nobis fuit, ephemerides requiri tam exactas, ut saltem in annum unum phaenomena praedici queant; theorias item tam tìrmas, ut sufificiant per omnia zodiaci loca. Responsum ergo a Nobilissima Dominatione vestra petimus, ut quanta motuum notitia iam penes Dominationem vestram sit agnoscamus, et simul ulteriores observationes instituamus, phaenomena per calculum indicata continuo cum caelo conferentes; quem in tinem speramus Amplissimos Consules Amstelodamenses observatorium nobis idoneum cum instrumentis procuraturos. Et sane non parum buie negotio Dominatio vestra prodesse posset, si ad ipsos Amstelodamenses Consules scriberet, peteretque ut talem observandi commoditatem mihi largiantur, quandoquidem inventio Dominationis vestrae nullis mortalium tanto erit usui et emolumento quam Amstelodamensibus. Hoc ego Nobilissimae Dominationi vestrae latius perpendendum relinquo. Quod si non censeat Dominatio vestra id sibi fore commodum, quaeso ad Illustrissimos Ordines iterato scribat, ut totum negotium meis humeris imponant, adiungantque media necessaria, puta observatorium et instrumenta: per illos id facillime a Dominis Amstelodamensibus poterit impetrare Ego autem, Nob. Galilee, sub fide boni viri et conscientiae integritate tibi spondeo, nibil me de tuis inventis mibi arrogaturum, sed gloriam omnem tibi relicturum, solum autem inventi tui usum promoturum in commodum generis bumani et patriae meae; boc tantummodo in praemium laborum postulans, ut per te D. Ordines intelligant me eum esse, quem tu dignum isto honore indicasti, et ut simul occasionem nanciscar per congrua instrumenta astronomiam etiam in aliis partibus promovendi, cui rei bactenus omnia pene studia mea impendi. Sed, ne nimium extra oleas vager, redeo ad propositum.

Circa horologium quod Nob. Dominatio vestra promittit, nobis visum fuit non posse dari meliorem inventionem in toto orbe terrarum, si tam constans sit ut narrat Dominatio vestra, et ubique locorum, tam in mari quam in terra, tam bieme quam aestate, expeditum ac certum praebeat usum. Tale enim borologium in observatione motuum caelestium tantum babet usum, ut nulla bumana inventio in aliis rebus babeat maiorem. Quocirca et buius structuram admodum desideramus novisse, ut in praxi observationum usum nobis praestet percommodum.

Tuum ergo erit, Nobilissime Galilee, quam primum inventa tua ad nos trasmittere, ut, dum adbuc in vivis es, ipse videas iam ad praxim ista revocari. Tantum enim iam apud lllustrissimos Ordines actum est in tua causa, quam agi potuit, et scripsisset dudum ad Dominationem vestram Nob. Realius, si non impeditus fuisset infinitis fere negociis; quod si tamen eius responsum desideres, urgebo ut quam primum respondeat, simulque exemplar decreti Illustrissimorum Ordinum italicum ad te mittat, quamquam nibil inde aliud quam ex apographo, a me iam ad lllustrissimum Grotium misso, poteris intelligere.

59-60. quandoquidem inventis Dominationis —