Pagina:Le opere di Galileo Galilei XVII.djvu/18

[3421] 26 gennaio 1637. 19


Intellecta propositione tua, gratias non tantum egere Nobilissimo Realio, verum ut etiam is Dominationi vestrae ipsorum nomine quam maximas ageret, petierunt; facta promissione, si inventum iudicetur praxi reperiendarum longitudinum idoneum, non uno modo Dominationem vestram ulteriorem ipsorum gratitudinem laborumque compensationem experturam. Hinc, ad examen inventi tui et totius negotii promotionem, commendarunt nobis tribus, scilicet Nob. Realio, Ortensio, Blauvio, ut, post quam Nobilissima Dominatio vostra omnia quae penes se habet requisita exhibuerit, non modo ea expendamus, verum etiam ad praxim revocemus, primique viam ac modum eruditis ostendamus longitudines locorum per orbem terrarum passim emendandi.

Haec sunt quae in causa Dominationis vestrae coram Illustrissimis Ordinibus peregimus; quae si grata habeas, superest ut necessaria media nobis procures, quae ad inchoandum hoc opus scribebas penes te iam parata adesse, aut adhuc mansisse excogitanda, quae nos quoque admodum avide iam dudum expectamus. Sed fortasse curiosa est Nob. Dom. V. sciendi, quid hac de re nos sentiamus, et an non aliqua dubia nobis inter quotidianos pene sermones inciderint. De iis igitur aliquid dicam, quod Dominationi vestrae dabo secum expendendum.

Post crebras inter nos in utramque partem disputationes, visum est Nob. Realio et Blauvio, inventum Dominationis V., ob summam quietem quae requiritur inter observandum, in mari non posse revocari ad praxim. Ego vero prò Dominatione vestra contendebam sufficere si iam nunc in terra ad usum revocari possit, quippe hinc insulas, portus omnes, quo ad meridianorum distantias, posse rectificari; reliqua commendanda esse industriae humanae, quae vel magis ardua tum invenit, tum superavit: cui meae sententiae post modum et ipsi acquieverunt.

Hinc de telescopio agore coepimus, comperimusque nulla in Batavia hodie, quae tantam praecisionem polliceri queant quanta ad eas observationes requiritur: solent enim etiam optima discum lovis hirsutum offerre et male terminatum, imde loviales in eius vicinia non recto conspiciuntur; atqui novit Dolo minatio vestra requiri in primis tam lovialium quam lovis discos bene terminatos, ut coniunctiones et emersiones intra unum temporis minutum rito observentur. Quod et si a telescopio Dominationis vestrae haud dubitaremus praestari, non tamen vidimus quomodo in Holandia tam exquisita possemus nancisci, quandoquidem omnes artifices rudes experimur et dioptricae quam maxime ignaros. Itaque rogandam censuimus Dominationem vestram, an non aliquod auxilium nostris artificibus praestare queat, ut telescopium ad maiorem perfectionem reducatur; quamquam ego prò mea parte numquam hic desperaverim, sed viam noverim, ad talem perfectionis gradum, qui instituto inveniendarum longitudinum sufficiat, telescopium feliciter perducendi.

Lett. 3421. 16. scilicet nobis Realio — 28-29. visum est nobis Realio — 38. etiam optimi discum