Pagina:Le opere di Galileo Galilei XIX.djvu/23

20 I. MATRIMONIO DI VINCENZIO GALILEI CON GIULIA AMMANNATI.

in auro, in tot scutis aureis et pannis linis et lanis bene facientibus supradictam summam scutorum centum aurei largorum in auro; et inde fuit confessus se habuisse victus pro supradicto anno sibi promisso a supradicto Lionne, licet absente etc., et mihi pro eo stipulante etc.: de quibus scutis centum aureis et de victu supradicti anni, pro dote diete Domine Iulie, dictus Vincentius vocavit se bene quietum, solutum et satisfactum etc.; et inde ipsum Lionnem, licet absentem et mihi etc., pro dicta dote quitavit, absolvit et liberavit; et dictum instrumentum promisionis dotis, rogatum a me sub dicta die et anno supradicto, in illa parte in qua apparebat debitor supradictus Lionnus, cassavit et annullavit etc., cum pacto etc., perpetuo etc.; et faecit donationem, propter nuptias et nomine antefacti, supradicte Domine Iulie, licet absenti et mihi etc. pro ea stipulanti et recipienti; et promisit restitutionem dictae dotis in omnem casum et eventum dicti matrimonii et dotis restituende etc., secundum dispositionem Statutorum Pisane civitatis etc.; quae Statuta etc. servari voluit etc., ad paenam dupli etc., quae paena etc., qua paena etc., et nihilominus etc.; et dictus Vincentius pro dicta dote obligavit se et bona sua presentia et futura etc., renuntiando etc., cum clausulis et quarentigia, rogantes me, etc.

Actum Pisis, in domo supradicti Lionnis, in cappella Sancti Andreae, praesentibus Reverendo Domino Iacobo condam Philippi Del Setaiolo, canonico Pisane maioris Ecclesie, et Lazzero Iacobi de Lucca, testori drapporum siriceorum, Pisis existenti etc., die 22 Octobris etc.