Pagina:Le opere di Galileo Galilei VIII.djvu/241

velocitatis gradus continue adauctos iuxta tem^oris incrementa^ ex quihus, cum infinitae sint, veluti infinita sunt pimcta in linea AC et instantia in quovis tempore, exurget stiperficies ipsa trianguli ; si intel- d ligamus, motum per alterum tantum temporis continuar^ sed non amplius motu accelerato, verum aequabili, iuxta maximum gradum velocitatis acquisitae, qui gradus reprae- sentatur per lineam BC ; ex talihus gradihus conflabitur aggregatum consimile parallelogrammo ADBC, quod duplum est trianguli ABC : quare spatium qmd cum gradihus con- io similihus tempore eodem conficietur, duplum erit spatii peracti B '

cum gradihus velocitatis a triangulo ABC repraesentatis. At in plano ìiori- zontali motus est aequdbilis, cum nulla ibi sit causa accelerationis aut re- tar dationis ; ergo concluditur, spatium CD peractum tempore acquali tem- pori AC, duplum esse spatii AC : hoc enim motu ex quiete accelerato, iuxta parallelas trianguli, conficitur ; illud vero, iuxta parallelas parallelogrammi, quae, dum fuerint infinitae, duplae sunt ad parallelas infinitas trianguli. Attendere insuper licet, qwd velocitatis gradus, quicunque in mobili re])eriatur, est in ilio suapte natura indelebiliter impressus, dum externae causae accelerationis aut retardationis tollantur, qux)d in solo liorizontali 20 plano contingit ; nam in planis declivibus adest iam causa accelerationis maioris, in acclivihus vero retardationis : ex quo pariter sequitur, motum in horizontali esse quoque aeternum ; si enim est aequahilis, non debilitatur aut remittitur, et multo minus tollitur. Amplius, existente gradu celeritatis per naturalem descensum a mobili acquisito, suapte natura indelebili atque aeterno, considerandum occurrit, quod si post descensum per planum de- clive fiat reflexio per aliud planum acclive, iam in isto occurrit causa re- tardationis : in tali enim plano idem mobile naturaliter descendit ; quare mixtio quaedam contrariarum affectionum exurgit, nempe gradus illius cele- ritatis acquisitae in praecedenti descensu, qui per se uniformiter mobile in 30 infinitum abduceret, et naturalis propensionis ad motum deorsum iuxta illam eandem proportionem accelerationis iuxta quam semper movetur, Quare admodum rationabile videbitur si, inquirentes quaenam contingant acciden- tia dum mobile post descensum per aliquod planum inclinatum refi^ectatur per planum aliquod acclive, accipiamus, gradum illum maximum in descensu acquisitimi, idem per se perpetuo in ascendente plano servari ; attamen in ascensu ci supervenire naturalem inclinationem deorsum, motum nempe ex

3-4. intelligamusj motus per, s —