Pagina:Le opere di Galileo Galilei VIII.djvu/195


discorsi e dimostrazioni ecc. — giornata terza. 197


DE MOTU NATURALITER ACCELERATO.

Qtme in motu aequallU contingtmt accidentia, in praecedenti libro considerata sunt: modo de motu accelerato perir actandum.

Et primo, definitionem ei, qtio utitur natura, apprime congruentem investigare atque esplicare convenit. Quamvis enim aliquam lationis speciem ex arlltrio con fingere, et consequentes eius passiones contemplari, non sii inconveniens (ita, enim, qui helicas aut conclioides lineas ex motibus quibusdam exortas, licet talibus non utatur natura, sibi finxerunt, earum symptomata ex suppositione demonstrarunt cum laude), tamen, quandoqui 10 dem quadam accelerationis specie gravium descendentium utitur natura, eorundem speculari passiones decrevimus, si eam, quam allaturi sumus de nostro motu accelerato definitionem, cum essentia rmtus naturaliter accelerati congruere contigerit, Quod tandem, post diuturnas mentis agitationes, repperisse confidimus; ea potissimum ducti ratione, quia symptomatis, deinceps a nobis demonstratis, apprime respondere atque congruere videntur ea, qiiae naturalia experimenta sensui repraesentant. Postremo, ad investigationem motus naturaliter accelerati nos quasi manu duxit animadversio consuetudinis atque instituti ipsiusmet naturae in ceteris suis operibus omnibus, in quibus exercendis uti consuevit mediis primis, simplicissimis, facillimis,

20 Neminem enim esse arbitror qui credat, natatum aut volatum simpliciori aut faciliori modo exerceri posse, quam co ipso, quo pisces et aves instinctu naturali utuntur.

Bum igitur lapidem, ex sublimi a quiete descendentem, nova deinceps velocitatis acquirere incrementa animadverto, cur talia additamenta, simplicissima atque omnibus magis obvia ratione, fieri non credam? Quod si attente inspiciamus, nullum additamentum, nullum incrementum, magis simplex inveniemus, quam illud, quod semper eodem modo superaddit. Quod facile intelligemus, maximam temporis atque motus affinitatem inspicientes: sicut enim motus aequabilitas et uniformitas per temporum spatiorumque

30 aequabilitates definitur ac concipitur (lationem, enim, tunc aequabilem appellamus, cum temporibus aequalibus aequalia conficiuntur spatia), ita per easdem aequalitates partium temporis, incrementa celeritatis simpliciter fada

19. quibus exerendis uti, s —