Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
discorsi e dimostrazioni ecc. — giornata terza. | 191 |
DE MOTU AEQUABILI.
Circa motum aequahilem, seti uniformem^ tmica opus habemus defini’ tione^ quam eiusmodi profero:
DEFINITIO.
Aequalem, seu uniformem, motum ìntelligo eum, cuius partes quibuscunque temporibus aequalibus a mobili peractae, sunt inter se aequales.
ADMONITIO.
Visum est addere veteri definitioni {quae simpliciter appellat motum aequdbilem, dum temporibus aequalibus aequalia transiguntur spatia) parto ticulam quibuscunque, hoc est omnibus temporibus aequalibus: fieri enim potestj ut temporibus aliquibus aequalibus mobile pertranseat spatia aequalia^ dum tamen spatia transacta in partibus eorundem temporum minoribus, licet aequalibus, aequalia non sint. Ex aliata definitione quatuor pendent axiomata, scilicet:
AXIOMA I.
Spatium transactum tempore longiori in eodem motti aequalili maius esse spatio transacto tempore breviori.
AXIOMA II.
Tempus quo maius spatium conficitur in eodem motu aequabili, longius 20 est tempore quo conficitur spatium minus,
AXIOMA III.
Spatium a maiori velocitate confectum tempore eodem, maius est spatio confecto a minori velocitate.