Pagina:Le opere di Galileo Galilei VIII.djvu/188



GIORNATA TERZA.


DE MOTU LOCALI.


De suhiedo vetustissimo novissimam promovemus scientiam. MOTU nil forte antiquius in natura^ et circa eum volumina nec pauca nec parva a philosopMs conscripta reperiuntur; symptomatum tameng quae complura et scitu digna insunt in eo, adhuc inosservata, necdum indemonstrata^ comperio. • Leviora quaedam adnotantiir, ìit, gratia exempli, naturalem motum gravium descendentium continue accelerari; verum, iuxta qtiam proportionem eius fiat accelerano, proditum hucusque non est: nulliis enim, quod sciam, demonstravit, spatia a mobili descendente ex quiete peracta in temporibus io aequalihus, eam inter se retinere rationem, quam hahent numeri impares ab unitale consequentes. Observatitm est, missilia, seu proiecta, lineam qualiter cunque curvam designare; veruntamen, eam esse parabolam, nemo pròdidit Haec ita esse, et alia non pauca nec minus scitu digna, a me demonstrabuntur, et, quod pluris faciendum censeo, aditus et accessus ad amplissimam praestantissimamque scientiam, cuius hi nostri labores erunt elementa, recludetur, in qua ingenia meo perspicaciora abditiores recessus penetrabunt.

Tripartito dividimus liane tractationem: in prima parte consideramus ea quae spectant ad motum aequabilem, seu uniformem; in secunda de 20 motte naturaliter accelerato scriiimus; in tertia, de motu violento, seu de proiectis.

17. elementa j recludet, in, s —