Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/563


famosi et antiqui problematis ecc. 555


omnipotentia, sapientia, bonitas atque amor, quam si diurno motu agitaretur; nempe quod, sicut dementa, planetae atque coeli sunt et agunt solius hominis gratia, eo tantum recipiente divina beneficia, et non reagente, sic omnia propter ipsum etiam moveantur, eo quiescente.

Caput IX.

Complectens praecipuas rationes physicas atque mixtas,
quibus Terram movevi astruunt, cum illarum refutationibus.

. . . . [pag. 31-33.]Prima igitur ratio petitur ab impossibilitate motus sphaerae fixarum, quam ex eo infert Lansbergius in suis Commentationibus in motum Terrae diurnum, io controversia 1, post Origanum et alios: quoniam semidiameter orbitae Telluris, sive Solis, est 1498½ semidiametrorum Telluris ipsius, et semidiameter sphaerae fixarum est 10302927 semidiametrorum Terrae; barum autem unaquaeque est 859½ milliariorum germanicorum; unde peripheria sphaerae fixarum erit 55628464617 milliariorum: qua divisa in 24 boras, percurret sphaera ipsa unius horae spatio 23178529692 milliaria; et intra unum borae minutum primum, 38630878 milliaria; intra unum autem horae minutum secundum, hoc est in momento temporis, 643848 milliaria germanica, quod est impossibile: restat igitur sphaera fixarum immobilis, et, per consequens, Terra movetur.

Verum, quamvis darentur illae semidiametri orbitae Telluris et sphaerae fixarum, tamen ea negatur impossibilitas, cum infinite maioris sit potentiae coelum ex nihilo creasse, quam illud movere, quantaecunque sit finitae magnitudinis, ideoque moveri queat vel a seipso, si Deus illi congruam vim motivam dederit, vel ab Intelligentia proportionatae virtutis, vel a Deo solo illius volente motum, atque circumvolvi non tantum in 24 horis, sed etiam in unius nostrorum horae minutorum duratione: quod qui negat, Dei omnipotentiam negat. Praeterea, cum Sol et Terra sint corpora mobilia, determinent Copernicani ad quam usque quantitatem pro corporis motu liceat ascendere, et ultra quam corpus mobile non sit amplius mobile, huiusque causam assignent. Nec est quod Lansbergius, de Scriptura Sacra passim ludendo, ipsius Dei potentiam infinitam, immensitatem atque gloriam, magis commendare nitatur ex prope infinita vastitate sphaerae fixarum atque fixis ipsis, quarum alias Terrae sphaera maiores, alias eidem aequales, efficit: quis enim non videt, Dei omnipotentiam magis commendari ex eo quod Lansbergius falso putat impossibile, quam ex eo quod ait esse possibile?

Denique, posita, iuxta Tychonem, semidiametro sphaerae fixarum tantum 14000 semidiametrorum Terrae, quarum unaquaeque sit, ut supra, fere 860 milliariorum germanicorum, ipsa fixarum sphaera in uno horae minuto secundo, hoc est duratione unius pulsus arteriae hominis temperati, tantum percurret 876 milliaria