Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
famosi et antiqui problematis ecc. | 551 |
. . . . Ex hisque hypothesibus [Copernicus] solertia plane mirabili corporum [pag. 8] coelestium motus apparentes geometrice demonstravit: cuius systema superius apponitur, adeo egregium atque concinnum motuum et symmetriae uniformitate, ut mentem ipsam solo visu facile seducat; ipseque cum viris maximis libenter seducerer, nisi validissimae rationes infra dicendae me a tanto errore revocarent. . . .
Caput IV.
Sacrae Litterae ìonge certius evidentiusque Telluris quietem quam motum
asseverante protervis tamen convìncendis minime sufficiunt.
[pag. ii.]Ex eo probatur prima pars huius capitis, quoniam duo superiora loca Psalmorum 95 et 97 de Terrae motu anagogice tantum, ex Rabinis et Sacrarum Litterarum interpretibus, intelligenda sunt . . . . alter vero locus, apud Iob, non de naturali, sed violento Terrae motu particulari a divina virtute, litteraliter intelligitur. At 4 reliqua loca, pro Telluris quiete, iuxta sensum litteralem de Terrae stabilitate Solisque motu omnino accipienda sunt: nec enim his in locis Scriptura metaphorice loquitur, sed per modum assertionis rei verbis expressae . . . .
. . . . [pag. 13.]At quod Scriptura tot in locis et de re eadem, in sensu litterali evidentissimis, locuta sit non penes rei veritatem, sed apparentiam, captui nostro sese accommodans (ut volunt), non probatur ab ipsis nec unquam probari poterit, sed temerarie assumitur contra regulam D. Augustini, libro De Doctrina Christiana, ubi ait, nefas esse Scripturae sensum litteralem pervertere, dum Fidei non repugnat neque rationi: haereticis vero viam passim aperiunt de sacro textu suo exemplo ludendi iuxta cuiusque spiritum internum, erroris et mendacii plerumque spiritum. Praeterea, an non aeque facilis est captui nostro Terrae motus atque coeli? ecquis rusticus non facile concipiat, navem moveri, non littora? ut eorum exemplum in ipsos retorqueatur. Dicamus igitur, illos, e contra, Scripturara Sacram suis figmentis accommodasse.
Caput V.
Rationibus astronomicis hactenus demonstrari non potuti, an Tellus quiescat
vel moveatur.
. . . . Ego vero nequeo non mirari, quod, etsi mundani motus cunctorum [pag. 14.] oculis exponantur atque ad opticam pertineant, rationibus tamen astronomicis,