Apri il menu principale

Pagina:Le opere di Galileo Galilei V.djvu/91


istoria e dimostrazioni intorno alle macchie solari ecc. 91

IN

GALILEUM GALILEUM

LYNCEUM.


LUCAE VALERII

LYNCEI,

MATHEMATICAE ET CIVILIS PHILOSOPHIAE IN ALMAE URBIS GYMNASIO PROFESSORIS.


DUM radio, GALILAEE, tuo coelum omne retectum
     Spectat, et insolito murmure Terra fremit,
Quae contra tempus solido non aere resistit,
     Aeterna in fragili stat tibi fama vitro.


IOANNIS FABRI

LYNCEI,

BAMBERGENSIS,

SIMPLICIARII PONTIFICII, AC BOTANICAM IN URBE PUBLICE PROFITENTIS.


NON tibi Daedaleis opus est, GALILAEE, volanti
     Ad Solem pennis; Sole tepente cadunt.
Nec Ganymedaea veheris super astra volucri;
     Imbelles pueros haec modo portat avis.
Ast tibi, ceu LYNCI, penetrent quae moenia coeli,
     Lumina praeclarum contulit ingenium,
Queis nova demonstras tu sydera PRIMUS Olympo,
     Atque subesse novas Sole doces MACULAS.