Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/97

96 sidereus nuncius.

his quae supra diximus, tum maxime ex iis, quae fusius in nostro Systemate dicentur: at idem quoque de reliquis Planetis ferre iudicium congrue possumus; adeo ut etiam circa Iovem densiorem reliquo aethere ponere orbem, inopinabile minime videatur; circa quem, instar Lunae circa elementorum sphaeram, Planetae MEDICEI circumducantur, atque huius orbis obiectu, dum apogaei fuerint, minores, dum vero perigaei, per eiusdem orbis ablationem, seu attenuationem, maiores, appareant. Ulterius progredi temporis angustia inhibet; plura de his brevi candidus Lector expectet.



Finis