Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. 389 dicti sunt in huius casu quamplures sermones; et rectior est, quod sit aliqua pars in superficie Lunae, ita quod illa pars eius non recipit lumen a Sole secundum modum recipiendi aliarum partium: et hoc non est prohibitum a corporibus coe- lestibus; quoniam, sicuti in eis invenitur luminosum aliquo modo, ita obscurum, ut Luna; unde dicit Aristoteles, in lib. De animalibus, quod natura Lunae est similis naturae Terrae >. His autem suppositis, non erit fortasse impossibile, absque mon- tibus et convallibus omnia observata in Luna phoenomena demonstrare. Et primo, primum: Luna, scilicet, in prima quadratura lumine fulgente, linea contermina opaco et claro, qua utrumque discernitur, inaequalis observatur ac multis sinibus 10 et prominentiis distincta, ut perspicillo observantibus patet: at si Lunae superfi- cies lenis esset et aequalis, omnino recta et aequabilis videretur: ergo Lunae su- perficies non est aequalis, sed aspera et montuosa. Respondeo, hoc posse provenire ex diversitate partium existentium in superficie Lunae, quamvis lenis et aequa- bilis. Nam, qua parte Luna est transpicua et lucis susceptiva, non solum secundum superficiem, verum etiam secundum substantiam, eatenus clara apparet, quamvis irradiatio ad eam partem adhuc non pervenerit; qua autem parte opaca est nec luminis susceptiva, eatenus obscura videtur, cum lumen eius, substantiam non pervadens, illam adhuc illustrare non possit. Cum vero inaequaliter his partibus distincta sit Luna, quemadmodum videmus marmoreas pilas variis colorum maculis 20 distinctas; non mirum est, si linea discernens lucidum ab opaco inaequalis videa- tur, ac sinuosa vel tuberosa: etsi enim superficies lenis et aequalis sit, tamen non est similaris in suscipiendo lumine, sed diversae omnino rationis; quare ubi pars transpicua exporrigitur usque in opacam Lunae partem, lumen ita pariter ad eandem longitudinem porrigitur intra opacum; ubi autem aliqua pars fuerit iuxta lucidam opaca et lumini impervia, ibi obscura apparet; quae, si in longum porri- gitur intra illuminatae partis spatium, pariter extensa videtur: et ita linea ter- minans clarum et opacum minime recta, sed aspera et inaequalis necessario apparebit, nec non multae partes lucidae in opacum, et multae opacae in lucidum, protendi videbuntur. Alterum quoque, quod observatur, in eandem pariter causam 30 referri potest: nempe, cum multae adhuc apparent in illuminata Lunae parte exi- guae maculae, quae partem habent nigricantem Solis locum respicientem, ex adverso autem Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis coronantur; con- simili aspectu quo in Terra, circa Solis exortum, cacumina montium Solis radiis illustrata videmus, valles autem adhuc obscuras et tenebrosas; hae autem maculae, crescente luminosa parte, tenebras amittunt, quemadmodum, Sole sublimi ora pe- tente, terrestrium cavitatum umbrae imminuuntur: ex admixtione enim eadem lu- minis et opaci fieri posse compertum est, diaphanis quidem partibus primo ac magis illustratis, opacis autem minus; quod in nubibus, lumen varie admittentibus, est manifestum. Id autem ex eo comprobatur, quod harum macularum obscurae par- 40 tes paulatim delitescunt, prout paulatim ab adversis radiis omnes irradiati cor-