Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. 387 non potest hoc fieri ex reflexione imaginis horum inferiorum. Altero autem modo haec phoenomena fieri contingit, ex admixtione lucidi et opaci; veluti videmus pictores, ex varia horum admixtione, in eadem omnino plana ac leni superficie, alias eminentes, alias depressas, alias excelsas, alias humiles, alias integras et continuas, alias perforatas ac dehiscentes, imagines corporum ostendere. Quod magis clare in nubibus aspicimus, adverso Sole illustratis; quae, cum Solis radios undequaque non admittant, ex lucido et opaco permixtae varia ostendunt spectra. Quo quidem supposito, cum alterum pariter accipiamus, Lunarem scilicet globum ex claro et opaco constare, non difficile erit fortasse horum phoenomenûm 10 causam assignare. Quod vero lunaris globus ex opaco et lucido sit compo- situs, credo, omnes admittunt, cum sit infimum omnium astrum, ac propterea, ut Aristoteles dicebat, primo Meteorologicorum cap. 40, in eo hoc quidem purius est, illud autem minus sincerum: et alibi illam Terrae adsimilem dixit, non quod Luna sit ex dissimilaribus omnino corporibus, tamquam haec inferiora, com- posita (hoc enim summae ipsius Coeli simplicitati derogat, quam supra demon- stravimus); sed eo, quod in Luna aliquae partes sint lumini magis perviae, ac magis diaphanae et transpicuae, aliae autem sint minus perviae, ac minus dia- phanae et opacae. Neque vero absurdum est, has differentias esse in Luna, quam- vis sit corpus incorruptibile, cum hae differentiae ipsi competant, quatenus 20 est corpus luminis susceptivum: illuminatio autem est passio per- fectiva, non autem corruptiva. Quod autem Luna sit corpus neque perfecte opacum, neque perfecte diaphanum, sed ex utroque admixtum, hinc colligo. Cum enim Luna ex eadem substantia sit ex qua reliquus eius orbis, non potest esse simpliciter opaca: Coelum enim ipsum sua natura est diaphanum; et quamvis diaphaneitas non sit accidens essentiale ipsius Coeli, cum aliis etiam corporibus competat, ut ipsimet Coelo inseparabile, tamen ab illo est: quare si Luna ex eadem Coeli substantia constat, quantumcunque opaca sit, tamen perspicuitatem aliquam habebit; quae, etsi tota lumini non est pervia, lucem tamen aliquam, quamvis obscuram et dubiam, admittet. Atque ita, quamvis Luna aliqua sui parte 30 Solis radiis integre permeabilis non sit, aut omnino non permeabilis, quemadmo- dum est secundum corporis profunditatem et in magna etiam superficiei parte; tamen, etiam secundum has partes, aliqualem habet diaphaneitatem, et lucem ali- quam admittit, saltem secundum aliqualem profunditatem, cum, ob vastam cras- sitiem Lunaris corporis, Solis radii, quamvis perpendiculares existentes, eius pro- funditatem penetrare non possint. Quare, tum ex opacitate, tum ex crassitie, in eclipsi Solis Lunare corpus, quamvis perpendiculariter sub radiis Solis positum, illis nequaquam pervium fit, sed obscurum et tenebrosum apparet; cum tamen, ipsa minus quam sextili radiatione illuminata, totum quod reliquum est corporis [45] in quid consimile videre licet.