Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. astris: quae si animadvertissent, non ita statim de veritate novi astri sententiam dixissent; sed ad pauca respicientes, facile enunciant. Quod si mathematici omnes affirmarunt, esse in Coelo stellam hanc, eo quod non faceret parallaxes; cum expe- rientia deinde cognitum fuerit, ipsam evanuisse (quod impossibile fore de vera stella, iam demonstravimus); dicendum erit, aut argumentum desumptum ex pa- rallaxi non esse efficax; aut si est efficax, eorum instrumentorum usum decipere, ob infirmitatem observationum, in quibus contingit deceptio, si non ratione astri, saltem ratione medii, aut oculi, aut distantiae, quod fatetur Ptolomaeus, 3 Alma- gesti, ubi inquit: Nam quis, ob ipsarum observationum infirmitatem, quamvis di- 10 ligenter et artificiose fiant, factum non sentiet mendacium?> Quapropter potius existimarim, apparentem illam stellam fuisse accensam aliquam exhalationem in suprema aëris vel ignis parte, contigua concavo ipsius Coeli (quod probabile est, tum quia evanuit, ut huiusmodi impressionibus contingit, tum quia maxima eo anno praecessit siccitas); aut, si vere fuit in Coelo, ut instrumenta mathematico- rum demonstrarunt, fuisse aliquod factum ex reflexione radiorum Iovis et Saturni, quorum tunc temporis fuit coniunctio: quod tamen non affirmo, relinquens ma- thematicis ac perspectivis hoc negocium. Hoc tamen dictum volo, non ut dero- gem fidem mathematicis disciplinis aut professoribus, quos omnes colo et veneror atque honoris causa semper compellabo; sed ut ostendam nostri intellectus im- 20 becillitatem ac nostrae scientiae vanitatem, quae, ut bene dicebat Socrates, magis propinqua est et affinis ipsi ignorare quam ipsi scire. Quamvis enim mathema- ticae disciplinae certissimae ex se ipsis sint, et eius rationes necessariae, quia continuum abstractum a materia considerant, quod invariabile est; tamen, quando passiones huius continui considerant in materia contingenti et variabili, contingit et ipsas falli, ob contingentias subiecti: et quamvis coelestia necessaria sint, et non contingentia, tamen media, quibus coelestia cognoscere cogimur, contingentia sunt et mutabilia; cogimur enim ministerio sensuum uti, qui fallaces sunt; cogimur instrumentis et medio uti, in quibus multa, ut plurimum, fit mutatio. Ex hoc igitur argumento non sequitur, Coelum esse generabile et corruptibile, et proinde 30 non esse igneum, neque aliquam aliam materiam ignitam: quod si prisci illi philosophi et Plato illud igneum dixerunt, hoc per similitudinem quandam dixe- runt; quod illis licuit: veluti enim Aristoteles dixit Lunam quodammodo Terram, ob similitudinem quam habet cum Terra in opacitate, ita antiqui dixerunt Coelum esse ex igne, ob similitudinem quam habet cum igne in luce et calore. Qua- propter Plato, in Timaeo, ex eo quod Coelum futurum erat visibile corpus (quam- vis per Coelum intelligat Universum), dixit illud constare ex igne; quia autem tangibile et solidum, dixit constare ex terra; et quatenus haec omnia, ut extrema, indigent mediis ut colligentur et uniantur, eatenus dixit, illud etiam constare ex aqua et aëre. Ex quibus patet, Platonem per ignem et terram in Coelo nihil aliud 40 voluisse intelligere quam virtutem ignis et terrae; ita ut, lumen et calorem agno- III. 375 50