Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. 371 semper habent coniunctam potentiam; tum quoad esse, quia aliquando sunt, ali- quando non sunt [32]; tum quoad operationem, quia non habent operationem perpe- tuam: et haec sunt generabilia et corruptibilia corpora, composita ex materia et forma, quae omnino opponuntur substantiis aeternis. Quod si dantur haec extrema, necesse est dari substantiam mediam, hoc est quae medio modo se habeat inter has, et partim sit coniuncta cum potentia, et partim non, atque partim sit actus, partim sit habens actum: cuiusmodi est coeleste corpus, quod eatenus quatenus est semper, non habet potentiam ad esse; quatenus autem movetur, et eius actio ex sui natura est finita, quamvis a motore sit infinita, habet potentiam ad ubi: et 10 ideo eius substantia, quatenus non componitur ex materia, est actus; quatenus vero est substantia mobilis, est corpus et habens actum, ac propterea simplicissimum corpus est et vere elementum. Quod si aliquando ab Aristotele vel ab Aristotelicis dicitur compositum ex materia et forma, ut ab Aristotele, 12 Met., part. 9, ubi inquit Cuncta vero, quaecunque mutantur, materiam habent, sed diversam; nam et ipsorum sempiternorum quaecunque non sunt generabilia, sed latione mobilia, attamen non generabilem, sed unde quo>, id dicitur secundum similitudinem quandam et analogiam. Nam veluti se habet materia ad formas, ut sit scilicet su- biectum formarum, ita se habet coeleste corpus ad suos motores, scilicet animam et intelligentiam: quapropter bene dicebat Averroes, Coeli materiam dignius dici 20 subiectum quam materiam; quod pariter significaverat Aristoteles suppositis ver- bis, dum dixerat, corpora ingenerabilia habere materiam unde quo, hoc est, esse subiectum motus; subiectum enim motus est in actu, non in potentia, ut subiectum generationis. Alterum vero, quod nullum ad hanc positionem sequatur impossibile, pariter demonstrabo. Quamvis enim sit satis difficile intelligere, presertim nobis qui non nisi inter corpora generabilia et corruptibilia versamur, quonam pacto corpus extensum et quantum careat materia, cum quantitas sequatur naturam materiae, et illi primo inhaerere videatur; tamen non erit absurdum vel impossibile do- cere, si unum supponamus, quod a nemine negabitur, scilicet, substantiam potentia non esse subiectum accidentium: ex quo sequitur, quantitatem non recipi in ma- 30 teria prima immediate, cum quantitas sit accidens, et materia prima sit substantia potentia (ut 2 De Anim. part. 2, et primo Physicorum 69, et 7 Met. 8, Aristoteles testatum reliquit), sed mediante forma. Quod si quis instantiam afferat de dimen- sionibus interminatis, quae sequuntur naturam materiae primae, et ei competunt in secundo modo dicendi per se; huic respondeo, quod quantitates, sive dimen- siones, interminatae sunt in materia in potentia ante eductionem formae : quare non potest dici, quod sint in materia prima; veluti neque potest dici, quod formae [32] ea, quae non sunt, habere potentiam ad esse, inopinabile et im- possibile videtur: eorum enim quae non sunt, nullae sunt affectiones. 38. vide-