Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. lumine, et reflectatur cum sua reflexione, et abscindatur cum sua abscissione: quoniam opinandum est, quod, quamvis corpora supercoelestia sint neutra, tamen, in quantum sunt corpora, habent communicationem cum elementis in diaphanei- tate et illuminatione et obscuritate; et ideo dicit Aristoteles, in libr. De animal., quod natura Lunae est similis naturae Terrae, propter obscuritatem quae est in ea. > Ad aliud vero argumentum, ex principiis et doctrina ipsiusmet Aristotelis desump- tum (ubi statuit, calorem vitalem et gignitivum, non modo qui in animalibus est et seminibus, verum etiam qui in excrementis, esse coeleste et corpus divinum partici- pare; hunc vero ardere atque urere, et omnino eumdem specie esse cum elementari 10 igne, quinimo elementarem ipsummet ignem, multa et inrefragabilia experimenta ostendere; ex quibus sequitur, Coelum esse igneum, quia [etc.]), respondeo, primo, cum Aristotele, 3 De gen. anim., cap. 2, calorem coelestem (quem, in secundo De gen. anim., suprascripto cap. 3, dixerat cuncta generare, neque elementarem esse, sed divinum corpus participare et proportione respondere elemento stellarum) esse per omnia sublunaria elementa diffusum, ita tamen ut vicinius Coelo corpus eo magis participet quam remotiora, atque inde remotioribus communicetur: quod significavit Aristoteles praedicto loco, tertio De gen. anim., his verbis: < Generantur autem in terra humoreque animalia et plantae; quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in universo, est: ita ut quodam modo plena sint animae omnia. > 20 Secundo, respondeo cum Alexandro Aphrodisaeo, qui haec eadem fusius declaravit libr. 2 Quaest. natur., cap. 3: ubi, cum proposuisset dicere, quaenam a motu divini corporis, vicino sibi, corruptibili et generabili corpori ingenita vis participetur, paucis interiectis verbis, suam sententiam dicere aggressus, haec inquit: < An etiam per illas (scilicet virtutes coelestes) est actu; et hoc pacto erit, primum, participans ignis ipse tali ex divino corpore potentia; deinde posterioribus ipsam distribuens, ita ut omnia corpora tali distributione ipsa participent, illa quidem plus, haec vero mi- nus. > Et infra, paulo post dimidium capitis, declarans quomodo mixta ex elementis hanc divinam potentiam participent, inquit: < Ob quam potentiam, non item habent haec principium solum in se ipsis motus, ad quem inclinant; sed quoddam quo- 30 que animasticum principium assumpserunt, quod et generationem habet a divina potentia. Quae natura et anima, per quantitatem simplicium corporum ex quibus est habens ipsam corpus (quorum illud quidem magis communicat divina poten- tia, quia propinquius est divino corpori et est subtiliorum partium et purius; hoc vero minus, propter maiorem distantiam et constitutionis crassitiem), diversa et ipsa fit. Quaecunque enim compositorum corporum plurimum terrae habent, simi- lem cum terra communicant animasticam potentiam quamdam, eo quod corpus, plurima eius substantiae pars, minus divina potentia participet; quaecunque vero copiosiorem in se ipsis habent igneam et calidam substantiam, haec perfectiore anima participant, eo quod superabundans in eis corpus plus participet divina po- 369