Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. 367 tiguum ex inferiori Mundo corpus. Cum vero totum Coelum neutiquam similare sit, sed ex dissimilaribus conflatum partibus, ut dictum est, tamquam corpus animae deserviens et organicum, secundum partes magis densas maiorem facere attritio- nem necesse est, et maiorem calorem; quare, secundum stellatam partem, quae magis densa est totius Coeli, ac potissimum secundum eam partem quae maior est ex iis quae non longissime a Terra distant; cuiusmodi est Sol, qui inter er- rantia sydera quam maximo corpore est, nec tam longissime a Terra distat quam sydera octavi orbis, et in Coeli medio, tamquam cor in medio sanguineorum ani- malium, constitutus (quamvis hoc potius ad placitum Ptolomaei, quam Aristotelis, 10 dictum sit, dum Aristoteles, Platonem secutus, Solem non in medio Coeli constituat, sed secundum a Luna). Veluti igitur totum animal functiones vitales exercet, quam- vis praecipua sit cordis actio (non enim cor respirationem facit, neque voluntarium lacertorum motum, sed totum animal secundum varias suis ministeriis destinatas partes), ita totum Coelum omnem hunc inferiorem Mundum regit et administrat, et variatim quidem, iuxta varios Coeli orbes et astrorum motus; quae omnia ab uno Sole, tamquam vitae fonte et principio, aut ab octava sphaera, quod magis sensisse visus est Aristoteles, ut infra declarabimus, vitam deducunt et actionem. Totum igitur Coelum, tamquam unum continuum corpus per unam animam aut per multas animas ad unam ordinatas, infima sui superficie igni contigua, nempe 20 lunari concava, subiectum corpus atterendo, calorem facit; sed ea potissimum parte, qua Soli respondet. Corpus enim quantum, quod secundum quantitativam actionem agit, ut est per motum, non solum agit secundum longitudinem et lati- tudinem, verum etiam secundum profunditatem; ut patet in igne accenso, qui magis urit secundum partes magis profundas et densas, quam secundum partes magis raras aut minus profundas. Quare Coelum totum infima sui superficie, nempe concava ipsius Lunae, maiori activitate attritionem faciet in his inferio- ribus ubi secundum profunditatem suam habet densiorem et maiorem partem, quam ubi habet rariorem et minorem. Quae responsio artificiose allata est ab Averroe, 2 De Coelo, Comment. 42, et rei naturae est consentanea; ita ut abunde sufficiat ad diluendum primum adversariorum argumentum. Quo vero ad secun- dum argumentum, sive secundum argumentandi locum, ex quo multa argumenta sumuntur, nempe ex lumine, quonam pacto possit producere caliditatem, cum ipsum non sit calidum, quamvis possem communi Peripateticorum responsione satisfacere, calorem esse accidens, ac propterea non requiri ad eius productionem causam univocam (quod manifestum est in calore producto a motu; solas enim substantias ab univoco produci dixerat Aristoteles); tamen, ad maiorem veritatis firmitatem, aliam afferam, qua non solum hoc argumentum, verum etiam reliqua huic annexa, solvuntur, et magis involuta ac difficilior in hac disputatione dubi- tandi ratio enodatur. Dico igitur, lumen producere calorem, nec modo calorem, qui 40 est qualitas, verum etiam ignem, qui est substantia; at lumen non producere III. 49