Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. 365 manifeste talis opinio redarguitur, ut nullus sit adversariis respondendi aut tergi- versandi locus. Est autem argumentum ex Aristotele petitum, VIII Physicorum, hoc pacto: Necesse est, dari aliquod corpus ingenerabile et incorruptibile; sed hoc nullum aliud potest esse convenientius quam Coelum; ergo [etc.]. Minor propositio est evidens: ex corporibus enim sensibilibus nullum videtur esse nobilius ac magis a corruptibilitate remotum quam Caelum, cum caetera omnia manifeste generentur et corrumpantur. Quare, si necesse est aliquod corpus naturale esse ingenerabile et incorruptibile ac semper idem manens, huiusmodi autemnu llum inter omnia corpora potest dari nisi Coelum (si enim dabitur, assignetur quod- 10 nam sit); ergo Coelum necessario erit ingenerabile et incorruptibile. Maior autem propositio assumpta, quod necesse sit dari unum aliquod tale corpus, ita pro- batur. Si non dabitur hoc corpus, omnia corpora erunt generabilia et corrupti- bilia; quare, et alterabilia: generatio namque et corruptio ad alterationem se- quuntur. Si ergo alterabilia, aut alterabuntur a seipsis, aut ab alio, aut ad invicem. Non a seipsis: hoc enim est impossibile; tunc enim idem secundum idem esset in actu et in potentia, et calidum et frigidum: si enim ignis, quando corrumpitur, frigescit a se ipso, tunc, quatenus frigesceret et pateretur, esset calidus, quatenus autem frigesceret a se ipso, esset frigidus; unumquodque enim patitur ab eo quod est actu. Quare impossibile est, ut a se ipsis alterentur. Non ab alio: quia si ab 20 alio, tunc, aut necesse est devenire ad unum primum corpus quod, cum caetera alteret, ipsum non alteretur, et huiusmodi est ingenerabile et incorruptibile, quod negatur; aut dari processum in infinitum in alterantibus, quod pariter est im- possibile: si enim terra alteraretur ab aqua, et rursus aqua alteraretur ab aëre, et aër ab igne, et ignis pariter ab alio corpore, hoc autem cum non possit abire in infinitum, necessarium erit sistere in aliquo corpore, quod, cum alteret, non alteretur. Nisi dicamus alterari ad invicem circulo, ut videmus eadem generari et corrumpi ad invicem; ex aqua enim fit aër, et rursus ex aëre aqua, et sic de singulis at hoc ut fiat, necesse est supponere unum primum corpus, quod non generetur neque transmutetur. Ergo neque ad invicem alterari possunt. Quod autem, 30 hoc ut fiat, necesse est supponere aliud primum corpus quod non generetur neque transmutetur, probatur contra antiquos physiologos: ipsi enim generationem et corruptionem semper esse statuebant; quare, etsi aliqui Mundum corrumpi dice- rent, tamen iterum generari putabant, et ita semper fieri. Si igitur omnia essent generabilia et corruptibilia, tunc omnia aliquando deficerent et corrumperentur: quare non posset fieri iterum generatio, nec posset haec vicissitudinaria transmu- tatio semper manere, cum omne, quod alteratur et generatur, alteretur et ge- neretur ab eo quod est actu. Neque possunt respondere, quod manente aeterna materia prima, tamquam subiecto, et aeterno primo motore, ut efficiente, remanet aeterna generatio et corruptio. Nam, quamvis prima materia sit subiectum gene- 40 rationis, est tamen mediante alteratione; primus autem motor, cum sit incorpo-