Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
364 DE PHAENOMENIS beatur, quod in adventu diei Domini Coeli ardentes solventur, tamen his verbis non asseritur, Coelos esse igneos, vel alicuius alterius determinatae substantiae, sed in ultima Iudicii die, qua omnia conflagrabunt, Coelos pariter igne solvendos; de quibus tamen paulo ante dixerat: Coeli autem magno impetu transibunt, ele- menta vero calore solventur. Et quamvis S. Ambrosius Solem flammeam rotam appellaverit, id tamen secundum similitudinem dixisse putandum est, cum nihil ad Fidem, in hoc asserendo vel negando, ab Ecclesia, ut diximus, sit statutum. Hoc vero, tamquam certissimum et verissimum ex Fide, cui vera philosophia non con- tradicit, supponimus et affirmamus, Coelos et universam tum visibilem tum invi- sibilem creaturam Dei verbo factam fuisse in initio temporis, ac Dei virtute et 10 voluntate conservari: factum autem fuisse, non co modo quo a natura vel ab arte, modis a nobis cognitis, eorum opera effici videmus, ex praeiacente, scilicet, subiecto et praecedente mutatione vel motu; sed longe praestantissimo modo, nobis quidem incognito sed credito, ex nulla praeexistente materia, ac nulla praevia mutatione vel motu, per simplicissimam emanationem, quam creationem dicimus; hanc vero ad solum Deum pertinere, tamquam opus infinitae potestatis. Hoc, in- quam, supposito, quod nulli ex antiquis illis philosophis fuit notum, cum ipsi, naturali tantum lumine ducti, in communi sententia omnes fuerint, quod ex nihilo nihil fit, contra cos naturalibus argumentis insurgemus. Etsi enim ex Fide nos confitemur, Coeli motum aliquando desiturum, tamen id fiet neque propter impo- 20 tentiam motoris, neque propter corruptionem substantiae mobilis, ut docet S. Tho- mas primo Contra gentes cap. 20. Quare contra illos ea afferemus argumenta, quae probant, non posse esse corpus generabile co modo quo antiqui generationem accipiebant, ex subiccto, scilicet, et per motum; neque pariter posse esse corrup- tibile: ita enim contra ipsos Aristotelis argumenta concludunt. Quod si a nobis fuerit probatum, erit pariter probatum, Coelum et astra non esse ignem, neque ignea, nec aliquod aliud elementum, neque ex elementis; cum et elementa, et quac ex elementis constant, corruptibilia sint. Cum vero quamplura mihi suppetant argu- menta ex Aristotele et Aristotelicis, primo De Coelo, deprompta, nempe, quia Coelum circulariter movetur, circularis autem motus non habet contrarium, quia simplicis- simo motu movetur et eo quidem diverso a motibus elementorum; ergo ex diversa est ab elementis substantia et alterius omnino naturae; quia nec grave sit neque leve, ut caetera elementa; quia nullius mutationis particeps, praeter quam localis, ac propterea inalterabilis, inaugmentabilis, imminuibilis, et, ex consequenti, ingene- rabilis, incorruptibilis (quod inde patet, quod, tot sacculis iam elapsis, nulla um- quam Coeli pars defecerit neque adaucta fuerit); quia Divino Numini, quod in Coelo omnes communi consensu statuunt, tamquam immortali, immortale corpus coaptari debet; quia aether, hoc est perpetuo motum, ab antiquis est appellatum; quamvis, inquam, haec et alia mihi suppetant argumenta vel argumentandi loca, ex quibus praedictam sententiam redarguere possem; uno tantum utar argumento, quo adeo 40