Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
IN ORBE LUNAE ETC. 361 aethereus est et proportione respondens elemento stellarum, ut Aristoteles asserit De gen. an. 2 ca.... (non enim elementaris hic ignis, qui apud nos est, ullum ani- mal generat, neque alia elementa, absque coelestis huius caloris ope, neque enim constitui quicquam densis vel humidis vel siccis videtur, sed Solis calor et ani- malium; non modo qui semine continetur, verum etiam si quid excrementi sit, quamquam diversum a natura, tamen id quoque principium habet vitale: calo- rem autem in animalibus contentum, neque ignem esse, neque ab igne originem ducere, est manifestum; sed omnis animae virtus, sive potentia, corpus aliud par- ticipare videtur, idque magis divinum quam ea quae elementa appellantur); si, 10 inquam, calor hic, aethereum ac prorsus divinum corpus participans, ardet atque igneus est, ergo coeleste corpus igneum est. Quod autem ardeat et ignis sit, ma- nifestum est in cunctis: calor enim hic vitalis, qui dispersus per molem corporis non urit, si in unum cogatur urit. Si enim quis universum calorem, qui in toto hominis corpore est, naturalem in unius digiti apicem cogeret, minime dubium est digitum arsurum. Quod inde patet etiam: si enim quis in sinistrum ventri- culum cordis nuper mactati animalis digitum iniiciat, tantum sentiet calorem, ut uri videatur, quemadmodum Galenus loquitur. Quod si hoc in solo corde demortui animalis contingit, quid putamus totius viventis animalis calor efficeret unitus? Hoc vero idem in excrementis ac putrescentibus rebus, quorum calorem Aristoteles 20 vitalem pariter, ac proinde etiam coelestem, appellavit, manifestissimum est: ignem enim evidenter concipiunt, ita ut quam saepissime aedificia ex ipsis conflagra- runt. Praeterea, si Coelum necessario generabile atque corruptibile est, necessario igneum erit: nulla enim alia substantia illi congruentior est, tum propter nobi- litatem corporis (ignis enim nobilissimum corpus est, quale convenit esse Coelum), tum etiam propter lucem, calorem et mobilitatem, atque etiam tenuitatem; quae omnia Coelo deberi, et nonnisi in igne reperiri, certissimum est. Quod autem Coelum necessario corrumpatur, primum ex eo constat, quod est corpus; nullum autem corpus perpetuo constare potest. Quod autem hoc necessario fiat, inde patet, quod omne corpus ex materia et forma componitur; quod autem ex his com- 30 ponitur, dissolvatur necesse est: omnis enim materia est potentia ad esse, ut Ari- stoteles 9 Met. statuit; quare, ad non esse. Neque verum aut possibile est, quod a quibusdam Peripateticis ad hoc evitandum affertur, Coelum ex materia alte- rius rationis constare ab his inferioribus: non enim plures possunt esse primae materiae diversae rationis, ut bene arguit Scotus, 2 sent., dist. 14, q. 1; veluti nec possunt esse plures primi efficientes, aut plures primi fines, alterius et diversae rationis. Nec magis verum est, quod a quibusdam aliis affirmatur, esse in Coelo quandam aliquam formam, quae omnem materiae potentiam et appetitum expleat; non propter instantiam a Scoto allatam in dicto loco, quae mihi non videtur suf- ciens, cum habeat ab adversariis validam responsionem; sed eo, quia, si forma 40 haec Coeli explet omnem potentiam et appetitum materiae Coeli, et haec materia