Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
DE PHAENOMENIS consentaneum sit, quae a nobis remota atque procul existunt; si quidem inter ea corpora quae prope nos sunt, solum ignem, lucem atque calorem producere cer- tum est, cum Coelum ipsum eosdem nobis effectus producat, existimandum erit, Coelum ipsum atque astra, quae in eo sunt, igneae prorsus naturae esse. Haec autem, quae a sensuum certitudine nobis constat, argumentatio, illa etiam mu- nitur ab intellectu petita ratione, quod quae in contrarium et huic adversa sta- tuitur a Peripateticis sententia, Coelum scilicet non esse aliquod unum ex quatuor dictis elementis, rationem nullam certam ac validam afferre potest eorum effectuum qui omnibus evidentissime patent, caloris scilicet ac luminis: quare validissimum atque inexpugnabile contra eos remanet argumentum. Quod vero nullam ipsi af- 10 ferant, vel afferre possint, certam rationem horum effectuum quos evidentissime in Mundum hunc inferiorem Coelos producere est manifestum, patet potissimum ex calore, quem Sol producit inter caetera omnia astra praecipue ac validissime. Sol enim, tantum accessu et recessu suo in obliquo circulo, anni tempora distinguit, ac generationes et corruptiones efficit, et insignes producit caliditatis atque frigidi- tatis effectus; ut in aestate atque in hyeme notum est: quorum causas minime assignare poterimus cum Aristotele, nisi ad antiquorum philosophorum sententias, opinantium quod Sol maximus sit ignis accensus, fugiamus. Aristoteles enim, qui existimavit, neque Solem neque caetera astra neque omnino simpliciter Coelum ipsum elementaris alicuius esse naturae, qualis apud nos perhibetur ignis vel ali- 20 quod aliud ex vocatis elementis, calorem a Coelo atque astris, solo tantum lumine atque motu, produci existimavit. Quomodo autem a Sole id potissimum fiat, non modo difficile, verum etiam impossibile, existimatur hac via doceri posse et expli- cari. Omitto nunc de lumine aliquid dicere, quonam pacto lumen ipsum, cum ca- lidum non sit, caliditatem faciat; de hoc enim postea loquemur: sed considerabo tantum, quonam pacto motus ipse calorem producat. Id autem ab Aristotele facile explicatur: motus enim attritione ac rarefactione aptus est ignire ligna et quae- cunque. Quod quidem verum esse fatebor et affirmabo: at quonam pacto id a Sole in haec inferiora fieri possit, difficillimum quidem existimo ut declaretur. Cum enim Sol calefacere manifeste prae caeteris omnibus astris solus ac lucere videa- 30 tur, ex quo Solis denominationem habuit, si luce sua ac motu calorem producit, cum aeque luceat in Coelo semper et in hyeme et in aestate, cur nam calefacit tantum in aestate? praeterea, quomodo motu caliditatem producit, ut Aristo- teli placuit, cum id motus non possit nisi per attritionem et rarefactionem effi- cere, Sol autem supra Lunam sit, ex Aristotelis et Platonis decretis, supra Mer- curium etiam et Venerem, ex Ptolomaei et eius sectatorum sententia ? quonam pacto attritione calorem et rarefactione efficere potest? Attritio enim fit per con- tactum corporis atterentis et attriti: modo, si Sol est supra Lunae orbem, non potest motu suo attritionem facere inferiori orbi ipsius aëris et sublunari, nisi prius attritio communicetur lunari orbi: quare, aut attritio fit in lunari orbe ab 40 358