Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
356 | de phaenomenis |
atque figura adsimiles1; quod quidem sufficit ad horum phoenomenûm rationem reddendam, caeteris circumscriptis quodque instrumenti opera potissimum nobis ostenditur. Propterea operae pretium erit, et hanc sententiam diligenter expendere atque considerare. Cum vero id duplici ratione contingat; una quidem, si Lunae corpus sit alterationibus obnoxium, atque inde diminutionem et accretionem partium, densationem et rarefactionem, scissionem et concretionem, pati possit (ad haec enim in corporibus generabilibus et corruptibilibus asperitatem vel lenitatem, aequalitatem vel inaequalitatem, sequi videmus); altera vero, si, etiam impassibili Lunae substantia existente ac prorsus alterationis, generationis et corruptionis experte, eius tamen superficies sit inaequalis ac montuosa, ita ut magnae in ipsa sint eminentiae, non modo ad instar nostrorum montium, sed longe maiores ac latae, insuper depressae partes ad instar nostrarum vallium (quae omnes tamen partes ex uno coelesti corpore sint, inalterabili, inaugmentabili, imminuibili atque incorruptibili); cum, inquam, alterutro modo contingat haec in Lunari corpore esse, primum de primo, deinceps vero de altero, nobis futura est disputatio.
Prisci omnes philosophi ante Aristotelem, Coelum ex materia generabili et corruptibili constituentes, astra pariter eiusdem conditionis esse, pronunciarunt. Quamvis vero omnes consenserint, Coelum esse igneum, ac propterea illum αἰθήρ, hoc est ardens, ab αἴθω, quod est ardeo, appellarunt (ante tamen Platonis et Aristotelis tempora, qui illud ἀεὶ θέω, quod est semper curro, sic dici atque denominari pronuntiarunt), tamen de astris varias sententias sunt commenti. Alii namque omnino ignes illa dixerunt, ut Zoroaster his carminibus cecinit:
Ἔπηξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἀπλανῶν
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγέσας
Compegit autem multum coetum astrorum inerrantium,
Ignem ad ignem cogens;
et Parmenides pariter, qui de Sole ita cecinit:
Εἴσῃ δ´αἰθερίαν τε φύσιν, τά τ᾽ ἐν ἀιθέρι πάντα
Σώματα καὶ καθαρᾶς εὐαγέος ἠελίοιο
Λαμπάδος ἔργ᾽ ἀρίδηλα
Scies aetheream naturam, et quae in aethere cuncta
Corpora, et purae fulgentis Solis
Lampadis opera egregia;
et Philo, qui Solem appellavit:
Φλογὸς πῆγμα πολλῆς,
- ↑ Cuperem ab authore intelligere, quaenam ponatur a se differentia inter asperitates ac tubera Terrae et montes, et, amplius, inter partes depressas et valles.