Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/356


in orbe lunae etc. 355

rationis, aut diversae; si eiusdem, tunc essent frustra, cum unus Mundus contineat omnem perfectionem, quam habent caeteri omnes Mundi; hoc autem est absurdum; Deus enim et natura nihil frustra faciunt: aut sunt diversae rationis, et tunc non erunt vere Mundi, cum non contineant omnem perfectionem; ex eo enim Mundus Universum dicitur, ex quo continet omnem perfectionem. Quare patet, plures non esse Mundos, et exinde non posse nos in coniecturam venire quod huiusmodi phoenomena vera sint, ut apparent, neque vere in Luna montes aut convalles aut maria sint, ut fortasse aliquis existimaret parum sanae mentis. Si enim hoc esset verum, tunc necesse esset fore Lunam terrestrem globum alterius Mundi, atque ibi alia esse animantia, alios homines, qui lunarem orbem, veluti etiam alii alios, incolerent§ 1: quae, etsi veteribus philosophis, ut supra diximus, Orpheo, Thaleti, Philolao, nec non etiam Plutarcho, minime absurda visa fuerint, ex huius tamen sententiae confutatione, non modo absurda, verum et falsa et impossibilia, convincuntur.


Utrum Luna sit corpus aliquod alterationis atque corruptionis capax, et sit massa quaedam ignita, montes habens et convalles, ut Anaxagoras existimavit, aut veluti exustus lapis et pumex, ut olim Diogeni Physico nunc autem Keplero placet, creberrimis et maximis poris undique dehiscens.

CAP. IX.

Fortasse autem, quamvis impossibile sit Lunam esse alium terrenum globum, ac propterea non sint vere in ipsa montes nec valles, ut in nostra sunt Tellure quam habitamus, nullum erit absurdum esse in eius superficie asperitates ac tubera, quae nostris montibus, in superficie Terrae existentibus, proportione respondeant, ac, rursus, partes alias humiles et depressas, nostris omnino convallibus situ

  1. admodum puerilis illatio: Si est montuosa, ergo altera Terra. Arguere ex uno communi accidenti essentiam rei, omnino est ridiculum: quod si ex figura inferre liceret essentiam rei, iam, per ipsos, stellae1 omnes essent Soles, quia rotundae omnes; quinimo et ipsa Terra, cum et ipsa sphaerica2 sit. Neque dicas Terram a ☉︎ vel differre, 30 quia aspera est, illi autem leves; nam magis spectanda est totalis figura, quam exiguae particulae: et sic homo variolarum cicatricibus ab altero homine non differt, quia in totali figura convenit, sed bene differt ab equo, quia figura integralis eius ab illa differt.3


  1. stelle
  2. ispa sferica
  3. ab alla differt