bitionem vastissimum illud inane a Democrito positum ita mente conceperat, ut toto iam capite esset inanis. Est autem argumentum, quo non modo utitur Alexandri praeceptor Aristoteles, in primo libro De Coelo, verum etiam Aristotelis magister Plato, in Timaeo, nempe Mundus constet ex tota materia: ergo unus tantum est, non plures. Consequens est manifesta ex conditione corporum sensibilium, quae necesse est constent ex materia et forma; inter quae corpora Mundus est. Antecedens probatur: quia omnis materia sensibilis, aut est corporum generabilium et corruptibilium, aut ingenitorum: sed Mundus constat ex tota materia corporum generabilium et ingenitorum: ergo Mundus constat ex tota materia simpliciter. Probatur minor huius argumenti ex eo, quod materia sensibilis generabilium et corruptibilium est materia elementorum, materia autem ingenitorum corporum est materia Coeli; ex quibus universis et totis corporibus coagmentatus et exornatus est Mundus, ac propterea Universum et Cosmos est appellatus. Ergo Mundus unus tantum est, et non plures. Quod si alia esset materia sensibilis, praeter hanc ex qua constant elementa et Coelum, utique nobis innotesceret in aliis corporibus sensibilibus: cum autem non sint alia corpora sensibilia praeter haec, non est coniectandum aliam esse materiam praeter hanc. Hoc vero argumentum adeo validum est, ut sacri theologi propterea existiment, Deum plures posse Mundos efficere, quia novam potest creare materiam; quod, etsi potest, tamen non facit neque fecit: unum enim tantum esse Mundum ex Sacris Litteris nobis constat, ut in Evangelio Ioannis, primo capitulo, dicitur: Et Mundus per Ipsum factus est. Patet igitur, non posse esse plures Mundos, etiam si nullo opifice constarent ac nullo rectore gubernarentur. Sed, ne Providentiae arcem adeo facile deseramus, operae pretium erit et hoc paucis expendere: num probabile sit, Mundum unum aut plures, temere et casu factos, ita pariter gubernari, ut Democritus asserit. Quod falsum esse et impossibile, duobus tantum argumentis ostendemus. Unum est: quae casu sunt aut fiunt, non semper nec ut plurimum eodem modo sunt vel fiunt, sed raro: at illa quae sunt vel fiunt in Mundo, ut Mundus est (hoc est, quae pertinent ad constitutionem Mundi), eodem modo semper, vel ut plurimum, fiunt; Coelum et circulationes Coeli semp eodem modo sunt et fiunt, nec variari possunt; reliqua autem, quae infra Coelum sunt, quamvis contingentia, tamen ut plurimum eodem modo fiunt, ut notum est: ergo nec Mundus, nec ea quae ipsum constituunt corpora, temere aut casu facta vel gubernata esse possunt. Alterum est, quo utitur Aristoteles, 2 Physicorum, contra eumdem Democritum, nempe: quod accidens est, posterius est eo quod est per se: at casus et fortuna sunt causae per accidens, ut patet: ergo supponunt causam per se. In constitutione igitur Universi, si casus et fortuna existimantur causae, cum ipsae sint causae per accidens, necesse est ut supponant causam per se, nempe ipsam mentem et opificem Deum. Quo quidem supposito, optime concludet argumentum allatum Sancti Thomae supra, nempe: si sunt plures Mundi, aut sunt eiusdem