actu infinita esse est existimandum. Quare cum Aristotele, primo De Coelo, pro hac sententia ita arguo: quaecunque constant ex materia et forma, possunt esse multa numero: sed mundus constat ex materia et forma, cum sit corpus sensibile: ergo Mundus est multiplicatus numero. Cum vero tales Mundi generentur et corrumpantur, erunt successive infiniti, ut Democritus inquit; multi igitur erunt globi terrestres multorum mundorum. Quid ergo impedit Lunam esse unum ex his globis, nempe proprii Mundi terrestrem globum, qui montes habeat, valles, maria, lacus, ac caetera ad suorum incolarum commoditatem, ut hic noster habet, ut D. Galilaei perspicillo nobis ostenditur? Quam sententiam neotericus quidam paucos ante annos ab inferis suscitavit, statuens quemlibet ex Planetis esse unum quemdam terrestrem globum huic nostro adsimilem, et circa eorum unumquemque alios coelos atque alios orbes verti: cuius opinionis confirmandae ansam atque suspicionem dedit (ut Keplerus inquit etc.) nova haec D. Galilaei observatio quatuor Planetarum circa Iovem obambulantium, quinimo aliorum duorum circa Saturnum, qui utilitati inhabitantium Ioviûm ac Saturninorum in orbem fortasse circumducuntur. Quare non solum hos, verum etiam fortasse alios, existere et circa Venerem et circa alios Planetas, est suspicandum; qui, etsi huc usque non sunt observati, tamen eiusdem Telescopii usu ab auctore vel ab aliis, processu temporis, observabuntur. Quod, etsi paradoxum Peripateticae Scholae videbitur, alia esse animalia praeter ea quae circa Terram aut in aqua vivere conspicimus, tamen Platonicae consentaneum erit, quae alia animalia, non solum in aëris atque ignis sphaera vivere statuit, verum etiam in aethere atque aethereis globis, quae lunares aut solares aut ioviales daemones, pro cuiusque syderis quod incolerent nomine, appellavit. Hanc sententiam, non modo absurdam, sed etiam vacuo, quod statuit et cui innititur, magis vacuam et inanem, et vere casu atque inconsulto assertam, non difficile erit infringere et explodere, si eius principia consideremus, non dicam suppositiones; quae enim vacui suppositio esse poterit? Est autem primum huius opinionis fundamentum, vastissimum hoc spatium, quod videmus, prorsus inane esse ac infinitum. Quod primum falsum esse et impossibile§ 1, omitto his rationibus demonstrare, quibus Aristoteles utitur quarto Physicorum, ex lationis natura atque necessitate petitis; satis enim prolixa foret, ac satis a scopo disputatio vagaret; sed ex ipsismet terminis, implicantiam (ut ita dicam) impossibilitatis ac contradictionem continentibus, fit manifestum. Cum enim dicitur, spatium hoc, quod cernimus, infinitum esse et vacuum, dari impossibilia asseruntur. Primum, scilicet, cerni vacuum, quod manifeste est impossibile: quod enim nihil est non cernitur, neque aliquo alio sensu nec etiam intellectu comprehenditur; at vacuum nihil est, vacuum enim dicit negationem pleni; ergo
- ↑ spacium vere est inane: id autem quod in spacio continetur, inane non est.