Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/344


in orbe lunae etc. 343

secundum totum, neque secundum totum corruptibilem statuunt; ergo, infinito tempore ita movebitur: sed hoc est impossibile: ergo [etc.]. Probatur quod sit impossibile. Omnis virtus quae est in quanto, est commensurata quanto; ita ut virtus infinita non possit esse in quanto finito: sed virtus Terrae est in quanto; ergo commensuratur quanto: at Terra est quantum finitum; ergo eius virtus est finita. Sed virtus finita non potest moveri tempore infinito; ergo hic motus, aut est a natura Terrae et non est perennis, aut non est a natura Terrae et tunc neque est perennis: omne enim quod non est a natura, est violentum, ut idem Copernicus fatetur, et omne violentum deficit. At huic argumento instantiam afferri posse iam video ex eo quod eodem argumento concluditur, Coelum non posse perenniter moveri cum sit corpus finitum, ut placet communi scholae. Sed huic respondeo, quamvis ardua sit prae caeteris in naturali philosophia difficultas, quae omnes exagitavit et adhuc exagitat Peripateticos, respondeo, inquam, rationem hanc necessario concludere, tam in Coelo quam in Terra. Nullum enim corpus finitum potest habere virtutem infinitam, nempe movendi tempore infinito; et propterea concludit Aristoteles, primum motorem non esse virtutem in corpore, sed esse prorsus abstractum a magnitudine et omnino indivisibilem. At longe alia et diversa ratio in Coelo est et in Terra: Coelum enim habet perennitatem motus non a propria forma, haec enim cum sit finita non potest infinito tempore movere, sed a motore, qui, cum non sit in magnitudine, non est finitae virtutis, ac propterea infinito tempore movere potest; Terra autem non potest a tali motore motum habere, nisi quis, contra omnium hominum sententiam, statuat Deum esse in Terra et non in Coelo, quod manifeste absurdum est. Quamvis enim Deus ubique sit, neque constitutum habeat locum quo terminetur, neque circumscriptive neque, ut aiunt, diffinitive, sed ipse contineat omnem locum, tamen ibi Deum esse potissimum omnes existimant, ubi potissimum eius eminentiae ac bonitatis innotescit et elucet effectus: hic autem, ut omnibus patet, innotescit in Coelo, a quo lumen, calor, vita, omnibus communicatur, non autem in Terra, a qua tenebrae, frigus, extinctio, proveniunt: ergo primus Motor, ut etiam patet ex prima ac potissima eius operatione quae sensui innotescit, nempe ex locali motu omnium motuum primo, in Coelo est, non in Terra; et omnium hominum communi assensui contrarium statuit Copernicus, qui Terrae perennem motum, Coelo autem quietem, tribuit. Sed hoc argumentum, quamvis validissimum, quia tamen ex probabilibus est, minus forsitan nos commovebit. Quare altero validiore utar, nempe: ad perpetuum motum, veluti perpetuus motor, ita perpetuum mobile, requirebatur: sed Terra non potest esse perpetuum mobile: ergo non potest in ea perpetuus esse motus. Ut vero hoc argumentum necessario manifeste concludat, eius maior propositio est declaranda, ad validiorem arguendi vim, quamvis satis sit evidens. Ita autem declarabo. Ad perpetuum motum, qui vere perpetuus sit, hoc est continuitate, non ex successione, veluti perpetuus requiritur motor, scilicet unus et