Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/342


in orbe lunae etc. 341

fini et contiguo coeli motu, ac hypeccauma, ut Aristoteles inquit, sequitur, ipsum pariter et reliquum aërem, totum aquae ac terrae globum circum ambire. Quae, ita ad sensum manifesta, ratione pariter sic confirmabimus. Quae fluida sunt, ut humida, et tenuissimas partes habent, veluti proprio termino difficile terminantur, ita facile alieno termino circumscribuntur: at huiusmodi sunt omnia elementa, excepta Terra; ignis enim ob tenues suae materiae partes, cum sit hypeccauma et fumus ardens, facile alieno termino figuratur, ut patet de flamma in clibano; aër autem et aqua, ob ipsorum humiditatem: ergo elementa omnia, excepta Terra, alieno termino atque aliena figura facile terminantur et circumscribuntur, nempe corporis continentis. At corpus continens, ipsum scilicet Coelum, sphaericum est et orbiculare: ergo sphaerica et orbiculari figura caetera elementa ab eo contenta sunt terminata. His suppositis, ita arguo. Quod est gravissimum in corporibus sphaerice dispositis et se invicem complectentibus necessario est medium et circa. centrum ita dispositorum corporum: sed Terra est gravissimum in elementis sphaerice dispositis et se invicem complectentibus: ergo Terra necessario est in medio et circa centrum ita dispositorum elementorum. At ita disposita elementa constituunt universum§ 1: ergo Terra est in medio et circa centrum universi. Maior prioris argumenti probatur; nam quod est gravissimum, in corporibus sphaerice dispositis, maxime distat a circumferentia, cum omnibus substet; veluti, contra, quod est levissimum, maxime prope circumferentiam est, cum omnibus supersit: minor autem est iam probata§ 2: ergo totum argumentum est verum, conclu-

  1. coordinazione


Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "#" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="#"/> corrispondente
Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/> corrispondente