Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/340


in orbe lunae etc. 339

motuum rationem reddant. Non enim mathematici, in speculationibus coelestium motuum et phoenomenûm, demonstratione propter quid processerunt, a causa scilicet ad effectum, sed demonstratione quia, ab effectu ad causam; quare primum observationes motuum et phoenomenûm constituerunt, deinde, his suppositis, causas indagare et assignare conati sunt, quae illis convenienter sufficiunt, ut diximus; satis enim est, ut ex illis certa apparentium motuum ratio constet. Ad alteram vero partem, qua probat ipsam non posse esse in centro totius universi, quia universum aut est infinitum, aut finitum; si infinitum, nullum poterit habere centrum determinatum; si finitum, neque poterit dari centrum universi, hoc est universo commune in quo sit Terra, quia unumquodque corpus habet proprium centrum; quare Terra, si est in centro, est in centro proprio, non universi; ad haec respondemus. Et primo, ad primum dicimus, non posse esse mundum infinitum, cum mundus et universum sit corpus sensibile et actu existens; omne autem corpus sensibile et actu existens necesse est superficiem ac terminos habere§ 1; alias, neque figuram haberet, nec cerni posset, quare neque sensibile nec actu esset; suppositio igitur est impossibilis. Ad alterum autem dicimus, quod etsi verum sic est, corpus habere proprium centrum quatenus corpus est, tamen unumquodque corpus, ut physicum est et in ordine ad constitutionem universi, unicum habet centrum, respectu cuius in universo est, ad quod moventur gravia, et a quo moventur levia; alias natura gravium et levium confunderetur. Si enim vera esset gravitatis illa definitio a Copernico assignata, quod gravitas nihil aliud sit, nisi appetitus partibus insitus quo ad suum centrum ac propriam unitatem tendunt; tum aeque esset gravis ignis ac Terra: nam aeque partes ignis ad propriam unitatem tendunt ac Terrae partes, ut in flamma apparet. Quod etsi non videatur absurdum Copernico, qui hanc gravitatem omnibus tribuit, non modo elementis, verum etiam syderibus, tamen absurdum cunctis hominibus videbitur, cum nemo sit qui gravis et levis differentiam in corporibus non agnoscat. Quod autem unumquodque corpus in universo habeat respectum ad centrum universi non ad proprium centrum, inde manifeste patet, quod corpora se invicem continent et continentur: quare Terra, quae gravitate sua omnibus subsidet, circa centrum est, circa Terram vero aqua, et circa utriusque globum aër undique ambiens. Quod si corpus unumquodque, tam levium quam gravium, ad proprium centrum tenderet, tunc haec corpora non se continerent ac continerentur, et aër non circumambiret Terram, ut videmus, sed seorsum circa proprium centrum glomeratus peculiarem orbem efficeret;
Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/> corrispondente