Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
338 | de phaenomenis |
loco, restat ut videamus, utrum his ratio consentiat, vel contradicat§ 1. Neque hoc bene concludit argumentum: His suppositis, recta ratio coelestium motuum constat; ergo vera est haec positio. Nam ex falsa suppositione, quinimo ex impossibili, sequitur aliquando consequentia vera ac necessaria, veritate tamen ac necessitate, ut dicunt, consequentiae et non consequentis, ut ex hac positione: Si homo est asinus, ergo est irrationalis§ 2, vere ac necessario sequitur consequentia, quamvis positum antecedens sit impossibile: quod facile fit in mathematica speculatione, ubi de physica ac naturali substantia aliquis velit concludere. Cum enim mathematica consideret affectiones continui, ut continuum, quae affectiones communes sunt unicuique corpori; ubi hunc considerandi modum transfert in res physicas, quas certis ac determinatis considerationibus circumscribi necesse est, falsum ac impossibile supponit. Ut, cum ex suppositione quod punctum fluat, deducit, lineam esse longitudinem sine latitudine ac sine profunditate, supponit falsum et impossibile physice; consequens tamen est verum ac necessarium ex suppositione. Quare patet non esse validum nec verum hoc argumentum: Hac posita suppositione, constat certa ac recta ratio coelestium motuum; ergo vera haec positio est; cum possit esse impossibile§ 3. Corruit ergo fundamentum huius positionis, ex apparenti syderum motu petitum; quo destructo, non erit difficile solvere argumentum, quod videbatur probare Terram non esse centrum, nec in centro: et quamvis concedamus terram non esse centrum, nemo enim sanae mentis id affirmabit, tamen non negabimus, eam esse in medio universi ac circa centrum. Ad argumentum igitur, dum dicitur «Si Terra est in centro, aut in centro partium Universi, aut totius; non in centro partium, quia tunc esset in centro sphaerae errantium syderum, quod falsum apparet ex motu ipsorum, quem esse eccentricum Terrae patet», iam negavimus hoc argumentum ex apparentia, cum apparentiae sint fallaces, ut supra probavimus. Neque validum est alterum argumentum «Mathematici omnes constituunt eccentricos et epicyclos; ergo Terra non est in centro»; nam falsa pariter et impossibilis est haec eccentricorum et epicyclorum positio. Neque aliquis est ex mathematicis adeo stultus, qui veram illam existimet, quamvis illa utantur fere omnes, ut cert apparentiae syderum atque
- ↑ Ostendendum tibi est, rationem contrariare phaenomenis1; quod, ni fallor, non praestas.
- ↑ falso l'assunto, falsa la consequenza, vero lo sproposito.
- ↑ bene dicis; sed multo minus erit vera positio illa, quae nullo pacto caelestibus motibus accomodatur: positio itaque eccentricorum potest esse non vera, sed positio simplicium concentricorum est assolute falsa et impossibilis.
- ↑ phenomenis