Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/336


in orbe lunae etc. 335

tempore infinito, tum numquam circulus absolvetur; cum enim spatium hoc, quod non est totius circuli, infinito tempore absolvatur (quod idem est dicere ac si quis diceret, mimquam absolvatur), sequitur multo magis totius circuli spatium numquam absolvi. Aut absolvetur hoc spatium tempore finito, et tunc sequitur impossibile maius: quod infinitum finito tempore absolvatur, cum infinitum absolute pertransiri non possit. Quare, ne haec impossibilia sequantur, melius est statuere Coelum esse immobile. Quamvis vero haec positio sequatur ad positionem, quod Coelum sit infinitum, nulla tamen ex hoc est fallacia consequentis, vel consequentiae: quia, si Aristoteles arguit, primo De Coelo, praefatis rationibus, Coelum esse finitum, eo quod circulo moveatur, et, tertio Physicorum, omne corpus physicum esse finitum, eo quod omne corpus physicum necesse sit moveri; destructa hac antecedente, ex eo quod aliquod corpus physicum, nempe Coelum, non moveatur, destruitur consequens, nempe quod nuUllum corpus physicum sit infinitum. Optime enim Parmenides et Zeno statuerunt ens infinitum unum et immobile; sequitur enim ad infinitatem immobilitas. Si igitur aliquid constituatur, ex quo salvetur id quod omnibus apparet, Coelum moveri ab oriente in occidens, absque eo quod Coelum necesse sit moveri, illud pariter confirmabit, Coelum esse infinitum, ex consequenti stare. At hoc constituto, quod Terra moveatur diurno motu ab occidente in oriens, potest salvari haec, quae nobis apparet, stellati orbis circumvolutio; ut manifestum est navigantium exemplo, qui cum ad motum navigli moveantur, et a littoribus terraque recedant, putant tamen littora atque terras a se recedere, ut Virgilianus Aeneas inquit:

Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt;

ergo hoc pariter confirmabit, posse esse Coelum infinitum, et proinde immobile omnino stare. Quod si Coelum non sit infinitum, sed necesse sit esse finitum, ut Peripateticis placet, tunc minori difficultate Terra, exiguae molis et ad Coelum instar puncti, movebitur, quam Coelum ipsum cum vasto atque immenso spatio, 24 horarum brevissimo tempore moveri possit. Terra enim, ut mathematici certissimis rationibus perhibent, singulis quibusque horis, si moveretur, non amplius spatium pertransire posset quam milliariorum nongentorum triginta septem; firmamentum autem, sive octava sphaera, sumpta ad Terram proportione, qualibet bora passuum millia 42398437 pertransiret. Accedit praeterea ratio et conditio loci et continentis, ex ipsomet Aristotele petita. Locus enim ab eo dicitur, esse ultima superficies corporis primo continentis immobilis; ergo Coelum, cuius ambitu, tamquam loco, omnia continentur, debet prorsus stare et immobile permanere. Affertur praeterea aliud argumentum ex immobilitate, quae cum nobilissima conditio sit (carentia, scilicet, mutabilitatis atque vicissitudinis, quae necessario cum corruptione iunguntur), nobilissimis est assignanda, quibus ex sua natura competit. Aeterna enim semper stant et immutabilia sunt, ut Deus primum, ac deinceps suo quaeque ordine Beatae Mentes: quare stabilitatis ac immobilitatis conditio,