Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/335

334 de phaenomenis

thagorici nuncuparent, Aristoteles non explicat; sed non absonum, ut ego aliquam causam afferam. Hanc autem existimo, nempe quia Deus circulo movet Coelum; quod autem circulo movet, necessario circa centrum movet; ergo Deus, si circulo movet orbem, necessario circa centrum movet: quod autem necessitate agit, veluti carcere detentus agit: ergo, si Iupiter hoc modo agit ex necessitate circa centrum, ergo iuremerito Iovis carcerem centrum nominant Pythagorici, circa quod ex necessitate agit. Assumptam vero propositionem, quod nobilius in medio contineatur, exemplo pariter confirmant: videmus enim in animantibus cor, nobilissimam totius corporis partem, in medio collocatam. Neque obstat quod, ut plurimum, videtur terram aquae substare ac subsidere, aquam vero aëri; cum contrarium saepe et in multis natura factis experiamur, ut in testaceis animalibus patet, in quibus testa, omnino terrea, caeteris imminet et superstat, quod Empedocles de ostreaceis cecinit bis carminibus:

Inspice terrigraves conchas quandoque marinas:
Buccinus exemploque obducta chelys tihi saxo
Esse potest, summo ut videas in corpore terram.

Et aptissimo, ni fallor, symbolo totius huius opinionis exemplum ovo explicari potest: in cuius centro luteum est, caeterarum ovi partium calidissimum, ac Soli adsimile; circa quod albugo aquae, humido et aereo non exiguo composita, veluti Mercurii quoddam corpus; circa albuginem vero, vel supra albuginem, genitura ex aqueo humore et aethereo aere, veluti Venus quaedam; et supra haec omnia, testa frigida et sicca et omnino terrea. Atque haec ad monstrandum Terram non esse in centro, et posse esse extra centrum, dieta sint. Altera erat pars huius positionis, nempe quod Terra, in loco in quo est, moveatur in gyrum, primo Coelo, hoc est stellato orbe, immobili permanente; quam ita probato. Si Coelum moveatur et Terra stet, magna sequentur absurda et impossibilia: si autem Terra moveatur et Coelum stet, nullum inde sequetur incommodum: ergo Terra movebitur et Coelum stabit. Assumpta hypothetica probatur. Nam aut Coelum extima sua parte est finitum, aut est infinitum: probabilius autem est, esse infinitum, quam finitum. Si enim esset finitum, tunc extra Coelum, ut inquit Aristotiles, nihil esset ncque corpus, ncque locus, ncque vacuum, neque tempus; absurdum autem est et improbabile, Universum magis a nihilo contineri, quam ab immensa et infinita vastitate. Si autem Coelum est infinitum, impossibile est ipsum circulo moveri: cum enim lineae a centro ad circumferentiam ductae, quo magis a centro distent, magis inter se distent, et si protendantur in infinitum, quod necessario sequitur in corpore infinito, infinita distantia inter se distabunt. Cum enim in lineis infinitis semper sit data maiorem accipere, necesse est, distantiam talium linearum esse talem, extra quam nullam sit sumere magnitudinem tangentem lineas. Quare, si huiusmodi corpus movebitur, aut absolvet hoc spatium tempore infinito, aut tempore finito. Si