ac species ingenti magnitudine crescere et oculo propinquiores fieri: quod postea usus ipse et praxis in hoc instrumento demonstravit, ex quo obiecti speciem millies maiorem fieri, atque oculo vigecuplo magis appropinquari, expertum est. Cum vero hanc praxim ipse non esset exequutus, vel fortasse, si exequutus fuit, in publicum non prodidisset, paucis ab hinc annis in Belgica huius instrumenti usus potissimum conspectus est: quod rude cum satis esset, a D. Gallilaeo, qui tunc temporis in celeberrimo Patavino Gymnasio mathematicas disciplinas magna cum laude profitebatur, mirifico adauctum fuit atque ad exactam perfectionem deductum, nec non ad astronomicum usum accommodatum, ita ut ilio postmodum tot mira quae videmus invenerit. Haec de eius origine. Quae autem nos eo instrumento, quo ipse Gallilaeus utitur, experti sumus, nunc referemus. Est autem primum: nempe ea quae naturali acie vix per unius miliarii cum dimidio spacium conspiciuntur, vicecupla proportione, nempe per sexdecim miliariorum spacium, distincte conspici et videri. Nam, cum essemus in summitate Ianiculi, prope Urbis portam quae Sancti Spiritus appellatur, ubi olim fuisse dicitur Martialis poetae villa, nunc autem est reverendissimi Malvasiae, palatium Illustrissimi Ducis ab Altaemps in Tusculano adeo distincte conspicabamus hoc instrumento, ut eius singulas fenestras, etiam minimas, commode enumeraremus, quod spacium est sexdecim italicorum miliariorum, et ab eodem loco litteras quae sunt in Sixti Porticu in Laterano, ad benedictiones instituto, distincte adeo legebamus, ut etiam puncta inter litteras designata cognosceremus spatio ad minus duorum miliariorum, quae vix spatio dimidii miliarii ita distincte legi possent. Alterum est: quod hoc instrumentum, quovis spacio rem ipsam repraesentet, in nulla conditione aut circumstantia illam variam aut diversam repraesentat; neque enim in colore, neque in magnitudine, neque in positione, neque in numero, neque in figura, rem aliter ofFert, quam sese ofFerat naturaliter videntibus oculis et absque instrumento, nobis prope et in debita distantia existentibus. Quare neque distortam, neque transpositam, rem videro facit; sed hoc tantum praestat, nempe ut res, quae ex distantia confuse et nihil, aut vix minimum, videri possunt, sua ope tamquam ex propinquo dare et distincte videantur. Sed aliquis dicet: Quid haec, quae in modica distantia remota sunt, ad Lunam et ad sydera, quorum infinita pene distantia est a Terra? Sed ad hoc respondebimus certissima, ni fallor, responsione, primum, supponentes, quod omnibus compertum est, visionem non fieri per motum, ac proinde nec in tempore; et voluti illuminatio fit statim atque diaphano praesens fit luminosum corpus, ita visionem fieri statim atque visibile obiectum visui praesens fiat, vel ipsummet diaphanum actu efiiciens, ut luminosum aliquid, vel in diaphano actu, ut coloratum: quare fit, ut etiam quam longissime distantia subito conspiciantur, voluti quae sunt in supremo Coelo, statim apertis oculis. Ex quibus colligitur, distantiam visioni non obesse, dum tamen obiectum tale sit, ut diaphanum movere possit et oculum, ac tantum valere obiectum debiliter